PL 17, col. 53
Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne
illorum cum Dei voluntate, cujus praedicat
donum. Tunc enim profectus adest, si quod agendum
est, cum Dei voluntate agatur. Orat ergo ut
quacumque ex causa jam daretur occasio, qua veniret
ad Urbem; quia occupatus erat aliis praedicando:
sic prosperum iter reputans, si Deo volente veniret;
quia provida est Dei voluntas. Prosperum ergo iter
est non incassum laborem itineris subire. Haec rogat
ut Deus impleat, vocando illos ad suam gratiam.
Aviditate animi loquitur; desiderat enim illos, sciens
et illis et sibi prodesse, sicut alibi dicit: Quod est
gaudium nostrum et corona? Nonne vos in adventum
Domini [(I Thess. II, 19)]
? Fructus enim Apostoli est
uberior, si lucretur multos. Praeterea quia majus
gaudium est, si potentes mundi convertantur ad
Deum, quia quanto inimici graves sunt, tanto magis
reconciliati necessarii. Voluntati itaque ejus sic occasio
data est, ut coactus appellaret Caesarem, et
dirigeretur ex alia causa ad urbem Romam, Deo volente;
ut impleret propositum voluntatis suae. Denique
in naufragio posito astitit Dominus dicens: Noli timere, Paule, sicut enim testificatus es de me
Hierosolymis, ita et Romae
[(Act. XXVII, 24)]
.
[(Vers. 11.)] Desidero enim videre vos, ut gratiam
spiritualem vobis administrem ad confirmandos vos.
Confirmatio haec tres personas requirit, annuentis
Dei, administrantis Apostoli, accipientis populi.
Nunc ergo desiderii sui voluntatem ostendit, quonam
esset voto circa illos; cum enim dicit: Ut gratiam
spiritualem vobis administrem, carnalem illos
sensum assecutos significat; quia sub nomine Christi
non illa quae Christus docuerat, fuerant assecuti,
sed ea quae fuerant a Judaeis tradita. Se autem cupere
citius venire, ut 30 ab hac illos traditione abstraheret,
et spirituale illis traderet donum, ut acquirat
illos Deo, participes illos faciens gratiae spiritalis,
ut in professione et fide sua essent perfecti.
Hinc datur intelligi superius non fidem illorum
laudasse, sed facilitatem et votum circa Christum;
christianos enim se profitentes, sub Lege agebant
simpliciter, sicut illis fuerat traditum. Nam misericordia
Dei ad hoc data est, ut Lex cessaret, quod
saepe jam dixi; quia Deus consulens infirmitati humanae,
sola fide addita legi naturali, hominum genus
salvare decrevit.
Quid est tamen ut cum scriptis illos corrigat, et a
carnali sensu abstrahat, praesentiam suam necessariam
dicat, ut gratiam illis spiritalem ministraret;
cum ea quae scribit, spiritalia sint: nisi propter hoc
quia aliter dicta ad aliud solent rapi, sicut ab haereticis
fit? Ideo desiderat ut praesens doctrinam
evangelicam sensu quo scribit, his tradat; ne sub
auctoritate litterarum ejus non auferretur error, sed
firmaretur: quippe cum praesens quae verbis suadere
non poterat, suaderet virtute, ut magis illis proficiat
aditis.
[(Vers. 12.)] Id est, simul consolari in vobis per eam