PL 17, col. 55

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

et per quem omnia, et debitus honor est, et salus
confitentis. Graecos ergo gentiles posuit, sed eos
qui Romani dicantur sive natione, sive adoptione:
Barbaros vero eos qui Romani non sunt, quorum
genus adversum est, et sunt gentiles. Sapientes
autem illos dixit, 31 qui mundanis rationibus eruditi,
sapientes vocantur in saeculo; dum aut siderum
speculatores sunt, aut mensuris, aut numeris, aut
arti grammaticae student, rhetoricae, aut musicae.
His omnibus ostendit nihil haec prodesse, nec vere
sapientes esse, nisi credant in Christum: stultos
vero hos dixit, qui simplicitatem sequentes, harum
rerum imperiti sunt. His omnibus missum se praedicare
testatur. De Judaeis autem tacuit, quia magister
gentium est. Ac per hoc debitorem se profitetur;
quia ad hoc accepit doctrinam, ut tradat: et

cum tradit, acquirat.
[(Vers. 15.)] Itaque quod in me est, promptus sum, et
vobis qui Romae estis, evangelizare. Quamvis se missum
praedicare omnibus dicat gentibus, promptum
tamen se Romanis asserit tradere Evangelium gratiae
Dei, apud quos regni Romani caput et sedes est.
Ad membrorum enim utilitatem vel requiem pertinet,
si caput inquietum non fuerit. Ideo Romanorum
pacem optat, ut non multum se jactet Satanas, et
uberiores fructus habeat operis sui.
[(Vers. 16.)] Non enim erubesco Evangelium; virtus
enim Dei est in salutem omni credenti. Hoc dicto illos
tangit, a quibus acceperant non rectam fidem, apostolorum
tamen doctrinam virtus commendabat; ut

quia incredibile videbatur, quod praedicabatur, signa
et prodigia ab apostolis facta testimonio essent, non
diffidendum de iis quae ab illis dicebantur, in quibus
tanta virtus inesset (nulli enim dubium verba virtuti
cedere, ac per hoc quoniam illorum nulla visa
erant portenta, praedicatio illorum sine virtute Dei
erat), ideoque non se dicit erubescere Evangelium
Dei, illos autem erubescere; quia quod illi tradiderant,
in reprehensionem veniebat, nec quoquam
testimonio firmabatur, et discordabat a doctrina
apostolica. Virtus igitur Dei est, quae invitat ad fidem,
et dat salutem omni credenti, dum peccata donat,
et justificat; ut a secunda morte detineri non
possit signatus mysterio crucis. Praedicatio enim crucis
Christi indicium est mortis evictae, dicente apostolo

Joanne: Ad hoc enim venit Filius Dei, ut solveret
opera diaboli [(I Joan. III, 9)]
, ut omnis credens non
teneatur a morte; quia signum habet quod victa
mors est.
Judaeo primum, et Graeco. Id est, huic qui ex genere
est Abrahae, et huic qui ex gentibus; in Graeco
enim gentilem significat: in Judaeo vero eum, qui

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.