PL 17, col. 56
Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne
ex genere fuerit Abrahae. Nam Judaei ex tempore
Judae Machabaei dici coeperunt, qui in causa cladis
restitit sacrilegiis gentium, et fiducia Dei collegit
populum, et defendit genus suum. Fuit autem ex
filiis Aaron. Quamvis ergo praeponat Judaeum causa
Patrum, tamen similiter etiam ipsum indigere dicit
dono Evangelii Christi. Si ergo et Judaeus non justificatur,
nisi per fidem Christi Jesu; quid opus est
esse sub Lege?
[(Vers. 17.)] Justitia enim Dei revelatur in eo ex fide
in fidem. Hoc dicit, quia in illo qui credit, sive Judaeus
sit, sive Graecus, justitia Dei revelatur [(Habac.
II, 4)] . Justitiam Dei dicit, quia gratis justificat impium
per fidem, sine operibus Legis, sicut alibi dicit: Ut inveniar in illo non habens meam justitiam,
quae ex Lege est, sed illam, quae ex fide est
[(Phil. III,
9)]
. Quae ex Deo est justitia in fide, ipsam justitiam
dicit revelari in Evangelio; dum donat homini fidem
per quam justificetur. Ostenditur enim in eo veritas
et justitia Dei, dum credit et profitetur: justitia est
Dei, quia quod promisit, dedit. Ideo credens hoc esse
se consecutum, quod promiserat Deus per prophetas
suos, justum Deum probat, et testis est justitia ejus.
Ex fide in fidem. Quid aliud est, ex fide in fidem,
nisi quia fides Dei est in eo, quod de se repromisit;
et fides hominis, qui credit promittenti; ut ex fide
Dei promittentis in fidem hominis credentis Dei
justitia reveletur? In credente enim justus Deus
apparet: in eo autem qui non credit, injustus videtur;
negat enim veracem Deum, qui non credit Deum
dedisse quod promisit. Hoc contra Judaeos loquitur,
qui negant hunc esse Christum, quem promisit Deus.
Sicut scriptum est: Justus autem ex fide vivit [(Habac. II, 4)]
.
Propterea ad exemplum prophetae Habacuc
se convertit, ut declararet 32 olim ostensum
justum ex fide, non ex Lege vivere, hoc est, non
justificari hominem apud Deum per Legem, sed per
fidem: vita enim ex fide non haec praesens est, sed
futura; quia justus ex fide vivit, sed apud Deum.
[(Vers. 18.)] Revelatur enim ira Dei de coelo in omnem
impietatem et injustitiam hominum eorum, qui
veritatem Dei in injustitia detinent. Sicut enim in illo
qui credit, justitia Dei revelatur, sicut supra memoravi;
ita et in eo qui non credit impietas et injustitia
revelatur. Ex ipsa enim coeli fabrica iratus illis Deus
videtur; idcirco enim tam pulchra astra condidit, ut
ex iis quantus et quam admirabilis creator eorum
est, possit agnosci, et solus adorari. Unde scriptum
est in psalmo: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera
manuum ejus annuntiat firmamentum [(Psal. XVIII, 2)]
.
Per naturalem ergo legem reum facit genus humanum;
potuerunt enim id per legem naturae apprehendere,