PL 17, col. 62

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

[(Vers. 29, 30.)] Repletos, ait, omni iniquitate. Hic
summatim locutus est, et subjicit membra iniquitatis:
Malitia, impudicitia, inquit, avaritia, nequitia,
plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate,
susurratores, detractores, Deo odibiles, contumeliosos,
superbos, elatos, inventores malorum. Caput
iniquitatis malitiam dixit, cujus opus fornicationem
posuit atque avaritiam. Haec fornicatio habet
in se et adulterium; si enim dixisset adulterium, videbatur
excusasse fornicationem, sicut leges Romanae:
ideo quod minus est posuit, ut quod majus
est, inultum non possit credi.
Deinde adjecit, nequitia, cujus affectus invidiam
parit et homicidia, contentionem ac dolum. Post
haec subjecit, malignitate, quae gignit susurrationes

atque detractiones; et quoniam haec Deo non displicere
non possunt, ait: Deo odibiles; et quia nec
hominibus placent, contumeliosos, inquit, superbos,
elatos, inventores, id est, auctores, malorum. Non
ergo semper malum. Isti autem imitatores facti patris
sui diaboli, idololatriae malum invenerunt, per
quod omnia vitia in mundo sunt nata, et perditio
maxima. Nam diabolus, quem ab initio Scriptura
peccare testatur [(I Joan. III, 8)] , quamquam tyrannicae
praesumptioni studeat, non tamen id ausus est profiteri,
ut dicat: Ego sum Deus. Denique inter caetera
dixit ad Dominum: Haec omnia mihi tradita sunt [(Luc. IV, 6)]
,
non dicit: A me sunt; vel, mea sunt.
Et in libro Job potestatem sibi dari exposcit [(Job
I, 12)] . Quamobrem pejores isti sunt, qui non tantum

elementis, sed et figmentis tribuunt deitatem.
[(Vers. 31.)] Parentibus non obedientes. Quanta autem
insolentia arrepti sunt, ut nec parentes suos, quos
auctores in nativitate habent, agnoscerent, quique se
natos gauderent: illos tamen per quos esse coeperant,
contemnebant! Hoc est esse sine intellectu, sine charitate,
sed Dei; nam erat in illos charitas carnis. Hi Dei
justitiam cognoscentes per legem naturae (sciverunt
enim haec Deo displicere, sed in animo ponere

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.