PL 17, col. 63

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

noluerunt Quoniam qui haec agunt, digni sunt
morte ), usque adeo justitiam Dei cognoverunt, ut non
negent haec omnia, quae faciant, poena digna et morte. Et non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt
facientibus.
Assensus enim participatio est.
[(Vers. 32.)] Qui cum justitiam Dei cognovissent, non
intellexerunt, quoniam qui haec agunt, digni sunt
morte: et non solum faciunt ea, sed etiam consentiunt
facientibus. Haec omnia mala corpus est peccatorum,
cui mancipati facti sunt potestatis ejusdem, ut faciant
punienda. Haec enim malorum causa a Sodomitis
coepta est offensione Dei, sicut supra dictum
est, et in omnem prope partem mundi ramos suos
extendit, iram Dei idololatriae causam nuntians, quae
prima pars est erroris et impietatis, quam primum

condemnat; ut cum haec emendata fuerint, facile
corrigantur et morum vitia. Sublato enim malitiae
semine, nequitiae fructus arescent; non enim dat
arbor fructus, cujus excisae sunt radices. 36 Nam
ideo et Moyses [(Gen. XIX, 24 et seq.)] Sodomae et
Gomorrhae gesta memoravit, exitiumque non tacuit,
ut timorem poneret hujus rei vitandae. Non ergo hoc
vitium et contaminatio dehonestatae vitae ab eo
admittitur, qui in animo cogitat Deum.
Sunt quidam qui se reos non putant, si non operentur
quae mala sunt, assentiant autem facientibus.
Assentire autem est, si, cum possit reprehendere,
taceat: aut audiens has fabulas, aduletur. Sciens
enim impurus et malignus non ignorari quae agit, et
minime se vitari, sed etiam honori esse, gloriatur

forte se talem: nec confundi potest in his, quando
videt faveri sibi, et obsecundari ab iis, qui non sunt
tales; et ita est, ut qui fomitem praebeant delictis illorum:
ideoque dignum est ut pari crimine rei habeantur.
Sunt iterum alii, qui non solum faciunt
mala, sed etiam consentiunt facientibus; ut non solum
faciant, sed et talibus consentiant. Duplex ergo
horum est nequitia: non enim tam mali sunt, qui
faciunt, et facientibus contradicunt; scientes enim
nefaria, non illa vindicant: illi vero tam nequissimi
sunt, qui et faciunt, et consentiunt facientibus, ut nec
Deum timeant; sed increscere cupientes mala, ideo haec
minime vindicant, ut suadeant non illa esse vitanda.
CAPUT II.
[(Vers. 1.)] Quapropter inexcusabilis es, o homo omnis,

qui judicas. In quo enim judicas alterum, te ipsum
condemnas; eadem enim agis, quae judicas. Quoniam
facientem maligna, et consentientem facientibus,
morte dignos ostendit; ne forte hic qui facit, et non
consentit facientibus, excusare se posse putaret, docet

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.