PL 17, col. 66

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

accipit; in die enim judicii Dei incorruptibilis jam
dabitur honor et gloria, ut sint tota aeterna: ipsa
enim glorificabitur substantia, quadam immutatione
meritorum. Hi ergo quaerunt vitam aeternam, qui
non solum bonae professionis sunt, sed et vitae.
[(Vers. 8.)] Iis vero qui ex contentione, et qui diffidunt
veritati, obediunt autem iniquitati, ira et indignatio,
tribulatio et angustia, hoc est iterata angustia.
Diffidentes de futuro Dei judicio per Christum, ac
per hoc et patientiam ejus contemnentes, contendunt
evacuare illud, cum sit verum et stabile. Credunt
autem iniquitati; iniquitas est enim negare quod
Deus futurum praedixit. Tria ergo alia posuit incredulitati
condigna, dicens: Ira et indignatio, et angustia.
Ira est enim non ei, qui judicat; sed illi, qui

judicatur, dum fit reus. Irasci enim dicitur Deus, ut
vindicaturus credatur; nam Dei natura ab his passionibus
immunis est. Et ut non solum irasci, sed et
vindicare credatur, adjecit: Et indignatio; indignatio
est, quam addendo 38 super iram, injuriam suam
Deum vindicaturum significat. Angustiae vero sunt,
quibus sententia constrictus, tribulabitur in poena.
[(Vers. 9.)] Super omnem animam hominis operantis
malum. In hoc opere non solum facta significat, sed
et perfidiae professionem. De incredulo enim dicit; et
ideo super animam dixit, ut spiritualem poenam intelligas,
non corporalem; quia anima invisibilibus
poenis arctabitur.
Judaei primum, et Graeci. Semper Judaeum anteponit
praerogativa Patrum, ut aut coronetur primus,

aut damnetur; quia credens honorificentior est
propter Abraham, diffidens autem pejus tractandus
est; quia donum promissum Patribus refutavit.
[(Vers. 10.)] Gloria autem et honor et pax omni
operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco. Quomodo
incredulis tria poenalia posuit, sic et fidelibus tria
magnifica, ut honorem habeant geminum, quasi
filii Dei; gloria sit pro immutatione; pax vero, eo
quod bene viventes quieti erunt in futuro, nulla
perturbatione commoti; quippe quia omnis homo
a contrariis se abstinens, apud judicem habet pacem.
[(Vers. 11.)] Non enim personarum acceptio est apud
Deum. Quoniam ostendit Judaeum sive Graecum non
despici a Deo, si tamen credat in Christum, sed

accepto ferri ambobus justitiam fidei; sic iterum
non credentes pariter reos esse, quia magis oberit

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.