PL 17, col. 67

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

circumcisio sine fide, et proderit praeputium per
fidem: ac per hoc docet personarum acceptorem
Deum non esse. Nec enim praerogativam generis
sequitur, ut diffidentem suscipiat causa patrum, aut
credentem abjiciat a se propter indignitatem parentum;
sed unumquemque proprio merito aut remunerat,
aut condemnat.
[(Vers. 12.)] Quicumque enim sine Lege peccaverunt,
sine Lege et peribunt. Quomodo potest sine lege peccari,
cum omnes simul subditi simus legi naturali?
Sed de Moysis lege dicit, cui Judaei obnoxii sunt,
dum non credunt: nec non et gentiles, sed jam
dudum; quia adjungere se illi noluerunt. Non credentes
ergo gentiles duplici genere fiunt rei; quia
neque legi datae per Moysen assenserunt, neque

Christi gratiam receperunt; ideo dignum est ut pereant.
Igitur sicut qui sine lege peccat, peribit; ita
et qui sine lege legem servaverit, justificabitur.
Justitiam enim naturaliter servans, custos legis est. Si enim justo non est lex posita
[(I Tim. I, 9)]
, sed
injustis; qui non peccat, amicus legis est. Huic sola
fides deest, per quam fiat perfectus; quia nihil illi
proderit apud Deum abstinere a contrariis, nisi fidem
in Deum acceperit, ut sit justus per utraque; quia
illa temporis justitia est, haec aeternitatis.
Et quicumque in Lege peccaverunt, per Legem judicabuntur.
Quoniam Judaei legem habent, in qua
salus illis promissa est; non credentes, vel non
recipientes promissum, per legem judicabuntur, sub
qua vixerunt. Ipsa enim accusante, poenas exsolvent:

nam prope gravior Judaeorum causa est apud eos
ipsos, quam gentium. Sicut enim credentes praeferuntur;
ita et cum diffidunt, pejores inveniuntur:
plus enim displicet, qui quod habuit, amisit; quam
qui quod non speravit, consequi non potuit. Iste
enim non intravit in regiam, ille foras missus
est.
[(Vers. 13.)] Non enim auditores Legis justi sunt
apud Deum, sed factores Legis justificabuntur. Hoc
dicit, quia non hi justi sunt qui audiunt Legem, sed
qui credunt in Christum, quem eadem Lex promisit:
et hoc est facere Legem. Omnis autem non facit
Legem, qui non credit Legi; dum non recipit, cui
Lex testimonium perhibet. Qui autem in Lege non
videtur esse; quia incircumcisus est carne, credit autem

in Christum, hic fecisse Legem dicitur. Et ille qui
se dicit in Lege esse, id est, Judaeus, auditor Legis
fit, non factor; quia non credit in Christum
scriptum in Lege, sicut dixit Philippus ad Nathanael: Quem in lege scripsit Moyses et prophetae, invenimus
Jesum
[(Joan. I, 45)]
.
39
[(Vers. 14.)] Cum enim gentes quae Legem non

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.