PL 17, col. 68

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

habent, naturaliter quae Legis sunt, faciunt. Gentes
christianos dicit alio loco: Vobis enim dico gentibus [(Coloss. II, 16)]
;
quia incircumcisi neque neomenias,
neque sabbatum, neque escarum legem servant, et
duce natura credunt in Deum et Christum, id est,
in Patrem et Filium; hoc est enim Legem servare,
Deum Legis agnoscere. Prima enim sapientiae pars
haec est, timere Deum Patrem, ex quo sunt omnia:
et Dominum Jesum Filium ejus, per quem sunt omnia.
Ipsa ergo natura proprio judicio creatorem
suum agnoscit, non per legem, sed per rationem
naturae; opus enim opificem cernit in se.
[(Vers. 15.)] Hi legem non habentes, ipsi sibi sunt
lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus
suis. Idem sensus est; quia dum natura duce credunt,

opus legis ostendunt non per litteram, sed
per conscientiam. Opus autem legis est fides, quam
cum dictis exhibet Deo, naturali judicio ostendit
semetipsum legem sibi esse; quia quod mandat lex,
ultro facit, ut credat in Christum.
Testimonium reddente ipsis conscientia ipsorum.
Teste interiore conscientia sua credunt, quia conscii
sibi sunt convenire sibi, quod credunt; congruum
est enim creaturae credere et venerari suum conditorem:
nec absurdum est, ut dominum servus
agnoscat.
[(Vers. 16.)] Et inter se cogitationibus invicem accusantibus,
aut etiam defendentibus in die, qua judicabit
Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum,
per Jesum Christum Dominum nostrum. Quoniam Judaeos

diffidentes per Legem dixit judicandos fore
(Lex enim illos accusabit, quae Christum illis promisit,
quem venientem recipere noluerunt), gentes
autem, quae Legem utique non habent, per conscientiam
judicabuntur, si credere noluerint. Primum
quidem accusatores erunt gentiles credentes non
credentium gentilium; sicut Judaeis non credentibus
dicit Dominus de discipulis suis: Ipsi judices vestri
erunt [(Matth. XII, 27)]
; quia perfidia Judaeorum judicabitur
fide apostolorum, qui cum ex ipsis essent,
illis diffidentibus, crediderunt. Deinde cogitationibus
suis accusabuntur gentiles, si compuncti creatoris
fidem et virtutem noluerint credere: aut si stupore
quodam non considerant, ut credant verbis et gestis
Dominicis, defendentes se conscientia in die judicii,

quia non cogitavit se debere credere; et judicetur
non quasi malevolus, sed quasi ignorans: non tamen
sine poena futuros; quia id non licet ignorare.
Gentes enim duplici genere significat, tam credentes
quam infidos; superius enim de gentibus credentibus
dicit: post autem subjecit etiam de eis gentibus,
quae non credunt; ut sicut per conscientiam suam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.