PL 17, col. 709

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

eo, etsi tacere volumus, silere non possumus; ipse
enim Joannes vox clamantis dicitur. Quis igitur, qui
vocem laudet, et taceat? clamorem admiretur, et
mutus sit? Ait enim ipse de se: Ego sum vox clamantis
in deserto [(Joan. I, 23)]
. Videte quid dixerit;
non enim ait tantum: Ego sum vox; sed et clamantis
vox: scilicet ut ad fidem consequendam vox aures
penetret, clamor corda concutiat: vox regnum
praedicet, clamor judicium comminetur.
5.
Magnus igitur Joannes, cujus magnitudini etiam
Salvator testimonium perhibet, dicens: Inter natos
mulierum major non est Joanne Baptista [(Luc. VII, 28)]
.
Praecellit cunctis, eminet universis, antecedit prophetas,
supergreditur patriarchas; et quisquis de
muliere nascitur, inferior est Joanne.

6.
Sed debemus diligenter inquirere, cur ita Dominus
dixerit, hoc est: Inter natos mulierum, et non
potius dixerit: Inter filios virorum non est major
Joanne, cum utique mulieres natos sine viris habere
non possint. Hoc autem dixit, quia numerosior est
proles mulierum, quam virorum; est enim mulieris
filius, qui viri filius non est. Denique sancta Maria
genuit filium, qui patrem hominem non haberet; Dominus
enim est mulieris filius, et viri filius non est,
sicut dicit Apostolus: Factum de muliere, factum
sub Lege [(Galat. IV, 4)]
; ut qui matrem in terris habet,
Patrem haberet in coelis. Ergo in laudem Joannis
fecundioris sexus generatio ponitur, ut nullius
ab eo nativitas separetur.
7.
Dicit forte aliquis: Si inter natos mulierum

major est Joannes, numquid etiam major est Salvatore?
Absit; Joannes enim natus mulieris, Christus
autem virginis natus est: ille corruptibilis uteri sinibus
effusus est, iste impollutae vulvae flore progenitus.
Ideo autem cum Joannis nativitate Domini generatio
deputatur, ne Dominus extra veritatem videretur
esse conditionis humanae.
SERMO LII. De vita ejusdem sancti Joannis Baptistae.
Hic sermo tametsi a Gratiano et Ivone sub nomine Ambrosii
citatus fuerit, nihil tamen prae se fert Ambrosii:
sed nec quidquam affinitatis habet cum superioribus,
quemadmodum ex ejus exordio, nec non ex eo
quod longissime ab illis in Gall. cod. disjungatur,
patet. Quin etiam si quis attentius illum discusserit,

eumdem comperiet laciniis constare hinc inde sumptis;
quandoquidem quod eo legitur de sanguine Abel
clamante, infra in sermone 59 reperitur, et quod hic
de concubinis, monachis clericisque disputatur, petitum
videtur ex sermonibus Caesarianis 292 et 293
Append. August. aliisque nonnullis.
1.
Diximus superiori Dominica, cum silentii nostri
veniam peteremus, quod pro salute communi, sacerdotibus
etiam tacentibus, doctrina evangelica non
taceat, et quod silentium eorum suppleret divina
sententia; semper enim divina Scriptura loquitur et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.