PL 17, col. 710
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne
clamat, sicut scriptum est de Joanne: Ego sum vox
clamantis in deserto [(Joan. I, 23)]
. Non enim tantum
in illo tempore clamavit Joannes, quo pharisaeis annuntians
Dominum Salvatorem, dixit: Parate viam
Domini, rectas facite semitas ejus [(Matth. III, 3)]
; sed
et hodie clamat in nobis, et vocis suae tonitruo deserta
nostrorum concutit peccatorum. Ac licet sancta
martyrii morte dormierit, vox tamen ejus vivit; dicit
enim et nobis hodie: Parate viam Domini, rectas facite
semitas ejus; semper enim Scriptura divina clamat
et loquitur.
2.
Unde et ad Cain dicit Deus: Vox sanguinis fratris
tui clamat ad me [(Gen. IV, 10)]
. Nulla utique sanguinis
vox est, sed clamare dicitur sanguis, qui
innocens effusus est, non tam voce quam causa; et
interpellare Dominum non prosecutione eloquii, sed
indignatione commissi; ac reatum suum non tam
verborum accusare sermonibus, quam conscientiae
ipsius 462 criminatione constringere. Quamvis
enim malum factum si in verbo producatur, excusationem
fortasse recipit, nisi conscientia revocetur,
non potest excusari. Conscientia enim reum suum
semper tacita sine contradictione convincit et judicat.
3.
Hodieque ergo Joannes clamat et dicit: Parate
viam Domini, rectas facite semitas ejus. Parare ergo
jubemur viam Domini, scilicet non aggerem itineris,
sed fidei puritatem; Dominus enim terrenam semitam
carpit, sed per secreta mentis incedit. Si quid
igitur in hac via fuerit moribus asperum, crudelitate
durum, conversatione pollutum, jubemur mundare,
exaequare, componere; ut superveniens Dominus
non offendat in nobis, sed magis reperiat viam castitate
puram, proclivem fide, eleemosynis eminentem.
Quod autem tali itinere incedere soleat Dominus,
Propheta describit, dicens: Iter facite ei qui ascendit
super occasum, Dominus nomen est ei [(Psal. LXVII, 5)]
.
4.
Sed videamus, ipse Joannes qui parare viam
Domino jubet, quam ipse viam paraverit Salvatori.
Per omnia plane, adveniente Christo, tramitem viae
suae composuit et direxit. Nam fuit utique jejunus,
humilis, parcus et virgo; omnes enim has virtutes
ejus Evangelista describens ait: Ipse autem Joannes
vestitum habebat de pilis camelorum, et zona pellicea
circa lumbos ejus. Esca autem ejus erant locustae, et
mel silvestre [(Matth. III, 4, 5)]
. Quae igitur major
humilitas in propheta, quam contemptis mollibus
indumentis, pilorum asperitate vestiri? Quae devotior
fides, quam praecinctum zona paratum esse semper
ad omne servitutis obsequium? Quae praeclarior abstinentia,
quam spretis vitae hujus deliciis, stridulis
vesci locustis ac melle silvestri?
5.
Quae omnia haec quoniam prophetae usui erant,
arbitror in his ipsis prophetiam fuisse. Nam utique
cum praenuntius Christi vestimentum habebat camelorum
asperitate contextum, quid aliud significat,
nisi quod ipse Christus adveniens usurus esset indumentum