PL 17, col. 711

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

humani corporis, quod erat peccatorum
asperitate densatum: et quod velut immundissimae
bestiae, hoc est, gentilis populi circumdatus exuviis,
deformitatem ejus ipse gestaret? Zona vero pellicea
quid aliud demonstrat, nisi hanc fragilem carnem
nostram, quae ante adventum Christi dominabatur
ad vitia, post adventum ejus restrictam esse ad virtutem;
ut quae ante luxuriando dilatabatur in pinguedinem,
nunc abstinendo attenuaretur in pellem?
6.
Exitum vero ejus quam beatum legimus, scilicet
quod psaltria regis filia post illam mimicam
voluptatem caput ejus petierit? Quid mirum si psaltria
occidit prophetam [(Marc. VI, 27)] ? Scimus quia
luxuria semper est inimica justitiae, et iniquitas sine
cessatione persequitur veritatem. In quo facto grande

mysterium continetur; nam utique ipsa psaltria Synagogae
est comparanda, quae Christum, dum luxuriatur,
occidit. Quod autem ista psaltria Synagoga
sit, dicit Dominus ad Judaeos: Cantavimus vobis, et
non saltastis [(Matth. XI, 17)]
.
7.
Cur autem a Joannis corpore caput ablatum sit,
manifesta res est. Joannes, sicut Scripturis astruitur,
typum Legis gerebat: de Domino autem legimus, quia
viri caput Christus est [(I Cor. XI, 3)] . Ergo cum a
Joannis corpore caput ejus aufertur, Christus quodammodo
a Judaeis Legis cultoribus separatur. Remansit
enim illis sine Salvatore Lex exanimis et
truncata; nam ex eo utique Judaei divina non sapiunt,
ex quo sine capite esse coeperunt.
8.
Iter igitur facit Domino, qui inter caeteras continentiae

virtutes matrimonii limitem non excedit,
nec conjugii praescriptum terminum adulterina permixtione
commaculat. Sunt enim nonnulli qui cum
legibus uxores duxerint, contra Divinitatis legem sibi
sociant concubinas, non intelligentes quod contrahendo
matrimonia, propriis se vinculis constrinxerunt:
qui enim legibus duxit uxorem, profitetur se
contra legem non esse facturum. Reum ergo ipse se
statuit, qui adhibendo sibi adulteram, jus pollicitationis
excedit.
9.
Sed dicit aliquis: Uxorem non habeo, et ideo
mihi ancillulam sociavi. Audi quid dicat Scriptura ad
Abraham: Ejice ancillam, et filium ejus; non enim
haeres erit filius ancillae cum filio liberae [(32, q. 4, c.
Dicat aliquis)]
. Si igitur ancillae filius haeres non est,

ergo nec filius est. Cur ergo quaeritur tale conjugium,
de quo susceptus filius nec successionis possit
haeres esse [(Gen. XXI, 10)] , nec 463 sanguinis? Nec
enim habere potest haereditatis consortium, qui non
habet originis privilegium. Cur, inquam, quaeritur
tale contubernium, de quo nati filii non matrimonii,
sed testes sint adulterii? Cur hujusmodi suscipiuntur
adulterini, qui patri pudori sint, non honori? Dicit
Scriptura: Adulterorum filii non initiati erunt, et ab
iniquo thoro semen exterminabitur [(Sap. III, 16)]
. Mulier
igitur tua si talibus moribus praedita est, ut mereatur

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.