PL 17, col. 71

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

ei in confessione: Tu enim es Deus, et nesciebamus.
Et qui putabatur in Lege tantum Angelus, et dux
exercitus Domini: at cum intelligitur Filius esse
Dei, dicitur ei cum gratiarum actione: Tu enim es
Deus, et nesciebamus. Per hoc ergo significat quia
ipse esset; qui apparuerat quidem patriarchis in
Deum, et post incarnatus est, sed non fuerat intellectus
ab omnibus.
[(Vers. 23.)] Qui in Lege gloriaris, per praevaricationem
Legis Deum inhonoras. 41 Praevaricator Legis es,
quando sensum Legis, qui de incarnatione et divinitate
Christi est, praeteris: et Deum inhonoras, dum
testimonium ejus, quod dedit de Filio suo, non recipis.
Ipse enim dixit: Hic est Filius meus dilectus [(Matth. III, 17)]
.

[(Vers. 24.)] Nomen enim Dei per vos blasphematur
inter gentes, sicut scriptum est (Esai, LII, 5). Hoc dixit
Esaias propheta, quia Dei nomen blasphematur inter
gentes; quando Judaeos pro noxis suis traditos
sibi non advertebant: sed idolis suis dabant glorias,
quasi Judaeorum Deum vicissent in Judaeis. Ita et
tempore apostolorum Dei nomen blasphemabatur in
Christo; quia Judaei Christum Deum negando, blasphemabant
et Patrem, sicut dicit Dominus: Qui me
recipit, non me recipit, sed eum qui me misit [(Luc.
IX, 48)]
. Et ideo inter gentes blasphemabatur, quia
credentibus gentibus Judaei suadere nitebantur
Christum Deum non credendum; ut blasphemium
gentium a Judaeis vel Photini auctoribus sit profectum.
[(Vers. 25.)] Circumcisio quidem prodest, si Legem

observes. Potest dici e contra: Si prodest circumcisio,
cur praetermittitur? Sed tunc prodest si Legem
observes. Tenenda ergo circumcisio est; et ut
possit prodesse, servanda est Lex. Quid ergo prohibuit
quod prodesse, si Lex servetur, ostendit?
Videtur ergo male prohibitum, quod non per se displicet,
sed per alterius negligentiam frustrari dicitur.
Si autem praevaricator Legis sis, circumcisio tua
praeputium facta est. Hoc est quod dicit, quia si Lex
servata non fuerit, Judaeus gentilis efficitur. Sed circumcisionem
pro genere posuit Abrahae; quia ex
Abraham circumcisio: nec enim poterat aedificare,
quae destruxerat. Hoc enim ait, ut doceat tunc prodesse
ex genere Abrahae esse, si Lex servetur, id
est, si in Christum credatur, qui promissus est

Abrahae; quia et suum meritum habent justificati
per fidem, et honore Patrum sublimantur. Omnis
enim salus in Lege de Christo est. Hic ergo servat
Legem, qui credit in Christo: si autem non credit,
transgressor est Legis; quia non recipit Christum,
quem Lex ad justificationem venturum cecinit, quam
ipsa dare non potuit: et nihil illi proderit dici filium
Abrahae; quia hic secundum meritum filius est
Abrahae, qui fidem sequitur, per quam dignus Deo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.