PL 17, col. 72

Commentaria in Epistolam ad Romanos (Ambrosiaster), J. P. Migne

exstitit Abraham. Unde ait: Circumcisio tua praeputium
facta est, id est, gentili similis factus es, non
credens in eum, qui in signo circumcisionis filius
promissus est Abrahae.
[(Vers. 26.)] Si igitur praeputium justitias Legis custodiat,
nonne praeputium illis in circumcisionem reputabitur?
Justitia Legis fides est christiana, sicut alio
loco dicit: Finis legis Christus ad justitiam omni
credenti [(Rom. X, 4)]
. Ideo manifestum est quia si
gentilis credat in Christum, fit filius Abrahae, qui
pater est fidei.
[(Vers. 27.)] Et judicabit quod ex natura est praeputium,
Legem perficiens, te, qui per litteram et circumcisionem
praevaricator es Legis. Credens gentilis, duce
natura, in Christum, condemnat Judaeum, cui Lex

promiserat Christum, et advenienti ei credere noluit.
Quanta ergo gentilis dignus est gloria, qui per
solam naturam intellexit auctorem, sicut dicit Petrus
apostolus: Auctorem vero vitae interfecistis [(Actor.
III, 15)]
; tanto magis Judaeus puniendus est, qui neque
per naturam, neque per Legem Christum agnovit
auctorem.
[(Vers. 28, 29.)] Non enim qui in manifesto, Judaeus
est; neque quae palam in carne, est circumcisio:
sed qui in occulto, Judaeus est; et circumcisio cordis in
spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed
ex Deo est. Non est obscurum quia circumcisionem
carnis negat laudem habere apud Deum (nec enim
Abraham ideo justificatus est, quia circumcisus:
sed quia credidit, justificatus est, postea autem circumcisus

est), cordis autem circumcisionem laudabilem
apud Deum esse. Circumcidere enim cor, amputato
errore, agnoscere est Creatorem. Et quia
circumcisio cordis futura erat, primus Moyses dixit: Circumcidetis duritiam cordis vestri
[(Deut. X, 16)]
. Et
Hieremias 42 similiter: Circumcidite praeputium
cordis vestri [(Jerem. IV, 4)]
. Hoc dixit Judaeis idola sequentibus;
velamen est enim circa cor, quod conversus
ad Deum circumcidit: quia fides aufert nebulam
erroris, et tribuit perfectam Dei cognitionem in mysterio
Trinitatis, quod incognitum erat a saeculis.
Hujus ergo circumcisionis laus ex Deo est, occulta
hominibus; cordis enim meritum est, quod aspicit
Deus, non carnis. Nam Judaeorum laus ex hominibus
est; gloriantur enim in carnis circumcisione,

quod ex Patribus sit. Unde inter caetera ait: Et
gloria in pudendis eorum, qui terrena sapiunt [(Philip.
III, 19)]
; hoc est, qui circumcisionem carnis gloriam
putant. Terrena enim sapit, qui in carne gloriatur:
qui vero in spiritu gloriatur, hujus laus ex Deo
est; spiritu enim non carne creditur.
CAPUT III.
[(Vers. 1 et 2.)] Quid enim amplius est Judaeo, aut

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.