PL 17, col. 717
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne
martyrum gloria fidem nostram. Quomodo fidem
nostram? Ab istis enim dum mortis tolerantia
indubitanter excipitur, spes immortalitatis evidenter
asseritur; numquam enim hanc vitam tam constanter
expenderent, nisi esse alteram incomparabiliter
beatiorem perfecta definitione sentirent. In sanctis
itaque praeconibus veritatis resurrectionis auctoritas
est; prompti enim pereunt in melius reparandi, quibus
per angustias tribulationum aperitur exitus ad amplitudinem
gaudiorum.
5.
Unde et beatus Nazarius, cujus hodie gloriosam
de mundi hoste victoriam universalis Ecclesia festa
exsultatione concelebrat, cum tempore gentilitatis
non ignobilibus parentibus oriundus existeret, sacrilegi
adhuc puer genitoris militiam simul et doctrinam
detestari ex improviso coepit: atque ab innocente
matre, quae jam christianae fidei titulis insignita,
Christo sedule insistebat, sacrosanctae regenerationis
fluenta fidelis jam spiritu, ac fide instituta praeveniens,
demonstrari sibi flagitabat. Nondum siquidem
baptismum consecutus, sed inter religionis principia
consummatus: et nondum manifestatis sibi legibus,
Deo plenus, repente possessio atque habitaculum Dei
factus est: atque ita perventurae usque ad coelos turris
prius meruit elevare fastigium, quam disponeret
fundamentum, nondum sacramentorum conscius, et
in sacrificium jam praeelectus.
6.
Quid ad haec nos infelices respondere poterimus;
qui post nitorem baptismi, post collatum nobis sacra
regeneratione candorem, post acquisitam indumenti
nuptialis angelicam dignitatem; in peccatorum coenum
relapsi, et in antiqua criminum volutabra revoluti,
niveum vestimentum tetris iniquitatum ac libidinum
contagiis sordidamus: et holosericam, in qua sigillum
divinae imaginis acceperamus impressum, maculis
mortiferae corruptionis infecimus; et post singularem
Dei nostri indulgentiam innovata foedamus, integra
rescindimus, expiata violamus, repetentes opera non
jam undis purganda, sed flammis.
7.
Quid illud, quamque insigne divinae gratiae munus,
quod accepto jam salutari lavacro, post innumera
virtutum signa, post peragratas circumquaque
ob Christi praedicationem innumeras regiones; cum
pro Dei summi confessione diversa per supplicia adversus
eum totus pene orbis baccharetur: et nunc
atrocissimis arctaretur poenis cruciandus, 467 nunc
in longinquis finibus transveheretur exsulandus; ita
robustissimo Christi athleta pectore tormenta omnia
devincebat, ut strenuum de prostrato reportaret hoste
tropaeum: interque cruenta Caesaris jussa vasti maris
dejectus gurgitibus, ambulare ei divina super aquas
concessum est providentia, et rerum obstupescente
natura, per insueti itineris novas vias pendulum inferens
gressum, tumentia maris dorsa calcavit? Videres
aequoreas Sancti substerni meritis undas, supraque
angelicis confortatum alloquiis, in Christi Jesu
laudibus exsultare. Ecce profanus hostis numquam