PL 17, col. 718

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

beato martyri tantum prodesset obsequio, quantum
profuit odio.
8.
Sed tandem perfecto agonis certamine, cum
Celso puerulo, quem ipse Deo in holocaustum polluto
assumpserat ex saeculo, crudeli imperio damnatione
absolvitur, gladio consecratur. Felix hic tali exitu;
quo omne delictum ita ab eo exiit, ut etiam redire
non possit: quo sic debita sua solvit, ne ultra creditorem
timeret: quo in se hostium peccata fide
clausit, fide damnavit: per quem innocentiam
devotione quaesivit; perseverantia invenit, morte
servavit.
9.
Quae cum ita sint, charissimi, licet hic tantus Christi
testis pretiosus confessione, pretiosior sanguine,
crudeli vulnere pretiosior, et tincta veste candidior;

licet hic Mediolanensium peculiaris putetur privilegio
sepulcri, sed omnium est communione suffragii. Neque
enim istius urbis charitas proflua et fides avara tantum
huic martyri derogaverit, dum sibi arrogat; ut
solum erga moenia sua patrocinii illius beneficia
adfutura esse crediderit. Non clauditur locis, quod
diffunditur meritis. Invocasti ubique martyrem, ubique
te exaudivit ille, qui honoratur in martyre. Moderante
itaque eo, qui pensat vota tua, et dispensat
munera sua; in tantum vicina praesentia efficacis
praebebitur advocati, in quantum fuerit fides devota
suscepti. Oratio enim quae castitatis, justitiae, et eleemosynarum
operibus adjuvatur, excedit mundum,
penetrat paradisum, evolat usque ad ipsum summae
majestatis, angelo conferente, conspectum, sicut quodam

loco vox testatur angelica: Et cum tu, inquit,
orares, ego obtuli orationem tuam in conspectu claritatis
Dei [(Act. X, 4)] .
10.
Beata anima, charissimi, cujus votum, cujus
compunctionis incensum, cujus supplicationis holocaustum,
nulla infidelitate fumidum, nullo carnalis
illecebrae fetore pollutum, nulla saevitia cruentatum,
nulla odii simultate maculatum: sed fide igneum,
conscientia nitidum, sinceritate cordis odoriferum,
concordia et charitate perfectum, usque ad Dei vultum
per coelestium nuntiorum defertur obsequia. Quae cum
ita sint, honoremus beatos martyres, principes fidei,
intercessores mundi, praecones regni, cohaeredes
Dei.
11.
Quod si dicas mihi: Quid honoras in carne jam

resoluta atque consumpta, de qua nulla jam Deo cura
est? Et ubi est illud, charissimi, quod ipsa veritas
loquitur per Prophetam: Pretiosa, inquit, in conspectu
Domini mors sanctorum ejus [(Psal. CXV, 15)]
? et iterum: Mihi autem valde honorificandi sunt amici tui,
Deus
[(Psal. CXXXVIII, 15)]
? Honorare debemus servos
Dei, quanto magis amicos Dei! de quibus alio loco
dicitur: Dominus, inquit, custodit omnia ossa eorum,
et unum ex his non conteretur [(Psal. XXXIII, 21)]
. Honoro
ergo in carne martyris exceptas pro Christi nomine
cicatrices, honoro viventis memoriam perennitate
virtutis, honoro per confessionem Domini sacratos

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.