PL 17, col. 719

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

cineres, honoro in cineribus semina aeternitatis, honoro
corpus, quod mihi Dominum meum ostendit
diligere, quod me propter Dominum mortem docuit
non timere. Cur autem non honorent corpus illud fideles,
quod reverentur et daemones? quod et afflixerunt
in supplicio, sed glorificant in sepulcro? Honoro
itaque corpus, quod Christus honoravit in gladio,
quod cum Christo regnabit in coelo.
468 SERMO LVI. De Natali sancti Eusebii Vercellensis episcopi.
In hoc sermone de sancto Eusebio tamquam de martyre
agitur, quamvis in confessorum ordine semper reponatur
apud antiquos: caetera satis historiae hujus
antistitis idem congruit. Habemus apud Maximum
alium sermonem de eodem sancto in multis huic ipsi

persimilem, sed sive illi ab eodem auctore, sive a
diversis profecti fuerint, hunc non esse Maximi perspicuum
est; cum in ipsamet Vercellensi Ecclesia sit
pronuntiatus. Ejus vero auctorem antiquum fuisse ex
eo patet, quod se, praesente Exsuperantio, ejusdem
Eusebii discipulo, loqui significat. Verum quisquis ille
sit, diversum eum esse ab Ambrosio, et alii jam ante
agnoverunt, et tota sermonis series abunde probat.
1.
Ad sancti martyris Eusebii laudem aliquid addere
velle, decerpere est; tam ineffabilium enim doctrinarum
magister exstitit, ut merita ejus facilius
operibus cognosci possint, quam sermonibus explicari.
Tantum autem de eo conscientia retinet, quantum
oratio et narratio non praevalet. Igitur gesta illius
non verbis adornanda sunt, sed perstringenda sententiis;

praesertim quia nos scimus eam rem comere
non debere sermonibus, quam videmus jam comptam
esse virtutibus, cum dicat Apostolus: Regnum Dei
non in sermone est, sed in virtute [(I Cor. IV, 20)]
.
2.
Ergo ad merita ejus aliquid addere velle, decerpere
est, me praecipue, qui et ignarus rerum gestarum
sim, et litterarum imperitus sacrarum, et
rudis sacerdotalium functionum. Potuissent autem
praedicare haec sancti praecessores mei usu facilius,
experimento probatius, doctrina praeclarius: domnum
et patrem specialiter beatum Exsuperantium
loquor, qui fuit ejus minister in sacerdotio, comes
in martyrio, particeps in labore. In cujus vultu sanctum
quoque Eusebium videre nos credimus, et quasi
in quodam speculo bonitatis illius imaginem contuemur;

facile enim cognoscimus qualis magister fuerit,
cujus talem videmus esse discipulum. Sed quoniam
confessionis illius similis hunc gloria comitatur, mavult
reticere laudes paternas; ne proprias pariter
jactare videatur.
3.
Quid ergo de martyris Eusebii gloria praedicem,
cujus tota plebs ista sit gloria? Et cum dicat Scriptura: Gloria patris est filius sapiens
[(Prov. X, 1)]
;
quantae hujus sunt gloriae, qui tantorum filiorum
sapientia et devotione laetatur! In Christo enim Jesu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.