PL 17, col. 720

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

per Evangelium ipse nos genuit. Quidquid ergo in
hac sancta plebe potest esse virtutum et gratiae, in
sancti Eusebii magisterio reperitur. Ex hoc autem
quasi quodam virtutum fonte lucidissimo rivulorum
haec puritas emanavit. Nam quia castitatis vigore
pollebat, propositum virginitatis instituit; quia
abstinentiae gloriabatur angustiis, monachorum introduxit
forte servitium; quia blandimentis erat
praeditus lenitatis, cunctorum civium in Deum provocavit
affectum; quia pontificii administratione fulgebat,
plures e discipulis sacerdotii sui elegit haeredes.
Quamvis igitur nonnulli liberis suis relinquant
auri argentique thesauros, nemo tamen sancto Eusebio
ditiores reliquit; siquidem omnes exstiterunt aut
sacerdotes, aut martyres.

4.
Nam ut caetera taceam, illud quam admirabile
est, quod in hac sancta Ecclesia eosdem monachos
instituit esse, quos clericos; atque iisdem penetralibus
sacerdotalia officia contineri, quibus et singularis
castimonia conservatur; ut esset in ipsis viris
contemptus rerum, et accuratio levitarum: ut si
videres monasterii lectulos, instar orientalis propositi
judicares: si devotionem clerici perspiceres,
angelici ordinis observatione gauderes.
5.
Illud autem tacendum omnino non arbitror,
quod cum Arianorum detestanda perfidia totam cum
universo mundo Italiam perturbasset, atque ejusdem
pestilentiae sacerdotes simplicitatem sancti Dionysii
martyris captivassent; ita ut subscriptionis ejus vinculum
retinerent, qua illum e manibus eorum sapientia

liberavit? Sicut enim ait sanctus Paulus: Factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeus lucrifacerem
[(I Cor. IX, 20.)]
;
ita Eusebius haereticis haereticum
se esse mentitus est, ut de haeresi filium
liberaret. Dixit enim se eorum consentire perfidiae,
hoc sibi placere, quod illis: sed quod sibi filium
Dionysium in subscribendo praeponerent, graviter 469
se moveri: Vos enim, inquit, qui dicitis
Filium Dei Patri Deo aequalem esse non posse, cur
mihi filium meum praetulistis? Qua illi ratione permoti,
statim sancti Dionysii chirographum deleverunt,
priorem locum subscribendi beato Eusebio
deferentes. Quos ille increpans et irridens ait: Neque
ego me vestris sceleribus polluo, neque filium
meum vobiscum participare permitto. Unde cum

dicat Evangelium in hac generatione prudentiores
filios tenebrarum esse quam lucis [(Luc. XVI, 8)] ;
ecce hic ipsis tenebris prudentior filius lucis inventus
est.
6.
Tunc illi graviter indignantes, ita nequitiam
suam fuisse delusam, novis eum per Constantium
principem passionibus vexaverunt; nam post multas
injurias orientis plagae illum exsilio relegarunt,
in quo tanta passus est, ut martyrii invictam gloriam
reportaret. Dicitur enim inter caetera passionum genera

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.