PL 17, col. 723

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

inebriatur coelesti gratia, exsobriatur sarcina peccatorum.
2.
Hoc namque musto repleti sancti apostoli, sicut
ait Scriptura [(Act. II, 13)] , alienis linguis Dei magnalia
loquebantur. In quo facto pariter ebrii esse
videbantur, et sobrii; ebrii enim putabantur, quod
in iis loquela praeter naturam alte personabat:
sobrii erant, quod juxta consuetudinem mentis Deum
devotione laudabant. Quod quidem non elatione aliqua
aut impudentia contigit, ut viri sancti peregrino
sermone loquerentur: sed providentia divinitatis
factum est, ut quia ad magnificandum Deum una
loquela non sufficit, per plures linguas mentis devotio
solveretur.
2.
Jucundati enim sumus, quia de vinea Domini

sabaoth fructum refectionis accepimus: vinea autem
Domini sabaoth, sicut dicit propheta, domus Israel
est, quae domus nos sumus [(Esai. V, 7)] . Secundum
fidem enim Israelitae nos sumus; unde dicit Apostolus: Qui ex fide sunt, ii filii sunt Abrahae
[(Galat.
III, 7)]
. Quoniam igitur nos sumus Israel, vinea Domini
sumus: videamus diligenter ne ex palmite
operis nostri non nascatur dulcedinis uva, sed fellis;
ne dicatur nobis, quod Judaeis dictum est per prophetam: Sustinui ut faceret uvam, fecit autem spinas;
et non justitiam, sed clamorem
[(Esai. V, 7)]
. Quam
dura conditio, ut possessio, quae domino suo suavitatis
fructus afferre debuit, spinarum illum asperitate
compunxerit! hoc est, cum Judaei Salvatorem
debuerint tota fidei devotione suscipere, spinarum

eum coronaverunt passione. Quae corona quidem,
quantum in Judaeis est, erat injuriarum contumelia:
quantum in Domino, erat corona virtutum. Compungunt
ergo Judaei Dominum, dum coronant: compungunt,
dum crucifigunt. Unde ait Scriptura sancta: Videbunt in quem compunxerunt
[(Joan. XIX, 37)]
. 471
3.
Igitur, fratres, videte ne et vobis dicatur: Sustinui ut faceret uvam, fecit autem spinas
[(Esai. V,
2)]
; hoc est, ne spinas quas Domino Judaei cruentis
imposuerunt manibus, nos iniquis sensibus apponamus,
et compungamus eum non asperitate sentium,
sed operum pravitate. Sunt enim spinae cordis, quae
Verbum Dei etiam vulnerare consueverunt, de quibus
meminit in Evangelio Salvator, dicens seminantis
semen cecidisse inter spinas, et crevisse eas, ac

suffocasse quod satum est [(Matth. XIII, 7)] . Quae
autem spinae sint, ipse prosequitur, dicens utique
sollicitudines esse mundanas, quae cum crescunt in
corde hominis, mandata Salvatoris in eo suffocant.
Quis enim umquam sollicitus de mundo, potuit bene
sollicitus esse de Christo? Quis dum lucris domus
suae providet, utilitatibus Ecclesiae potuit providere?
Unde ait Apostolus: Qui sine uxore est, sollicitus est
quae sunt Domini, quomodo placeat Deo: qui autem
cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo
placeat uxori [(I Cor. VII, 32)]
.
4.
Ergo, fratres, videte ne vinea vestra non uvas,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.