PL 17, col. 724

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

sed spinas faciat: ne vindemia vestra non vinum
afferat, sed acetum. Quisquis enim vindemiam legit,
et pauperibus non largitur; ille acetum colligit, non
vinum. Quisquis messes recondit, et indigentibus
non ministrat; iste non alimoniae fructus reposuit,
sed tribulos avaritiae congregavit. Nam propterea
ait Scriptura de terra nostra: Spinas et tribulos germinabit
tibi [(Gen. III, 18)]
.
SERMO LIX. In natali unius Martyris, sive Domini Domitiani.
Hic sermo una cum subsequenti habetur in codice Floriacensi
ante annos mille exarato, ubi et sancto Ambrosio
assignatur. Verumtamen quod illos, cum
hactenus fuerint inediti, in lucem emittimus, id codicis
antiquitati datum voluimus, cum nihil habeant

Ambrosianum, ut vel ex prima eorum lectione quivis
agnoscat.
1.
Diem celebramus hodie, fratres charissimi,
mortui justi, et non est hic: si autem scire vultis
ubi sit, interrogate lectionem, quam primo audistis: Justus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit
[(Sap. IV, 7)]
.
Refrigerium enim in hoc saeculo, cui,
unde? ubi plena sunt omnia tribulationibus: et
quando tribulationes pascunt, plena sunt tentationibus.
Mundus enim iste sive metuatur sive blandiatur,
timendus est: sed Deus timeatur: et mundus
potius contemnatur, et magis sit cavendus. Si ergo
volumus in refrigerio esse, quando mors praeoccupaverit,
justi simus.
2.
Forte dicit aliquis: Multum est ad me. Attendamus

enim quod scriptum est: Justus si morte praeoccupatus
fuerit, in refrigerio erit; et cum quaerimus,
quid sit justus, terret nos psalmus: Omnis homo
mendax [(Psal. CXV, 11)]
. Audiamus librum sapientiae. Justus si morte praeoccupatus fuerit, in refrigerio erit;
audiamus psalmum: Ego dixi in excessu mentis meae,
omnis homo mendax. Numquid sanctus Domitianus
non erat homo? Si ergo homo erat, et omnis homo
mendax; quomodo justus erat, si mendax erat? aut
quomodo in refrigerio est, si justus non erat?
3.
Attendamus ergo, charissimi, habemus ista
cogitatione plena testibus: non parvum refrigerium
in eo, quod audimus Apostolum dicentem: Adhuc
enim Christus mortuus est, ut et vivorum et mortuorum
dominetur; et, sive enim vivimus, sive morimur, Domini

sumus [(Rom. XIV, 9)]
. Ille est justus, non perdet
suos: certi sumus quia Christus non erat mendax.
Christus homo et non mendax: quomodo ergo
omnis homo mendax? Quia Christus sic homo, ut
non solum homo. Ille nisi et Deus et homo esset,
mendax esset. Talis ergo et tantus pro nobis mortuus
est, et mortem timemus? Praecessit et resurrexit,
ejus membra sumus, et caput nostrum sequimur.
4.
Nam et ipse Psalmus consolatur nos: Quid retribuam
Domino pro omnibus, quae retribuit mihi [(Psal. CXV, 13)]
?
Ille quid dixit: Ego dixi in excessu

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.