PL 17, col. 725
Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne
mentis meae, omnis homo mendax [(Ibid., 11)]
. Homo
mendax gratias agit Domino, et non invenit quod
illi retribuat pro tantis beneficiis, quae ab illo accepit.
Quid enim ab illo accipimus cum quaerimus quid
retribuamus, et non inveniemus? Non eramus, et
creavit nos; non erant pecora, et creavit pecora:
amplius quod ad imaginem suam fecit nos; perieramus,
et quaesivit nos: mortem Filii sui pignus dedit
nobis, et vitam Filii sui promisit nobis, ab omnibus
peccatis nostris in baptismate salutari mundavit nos: 472
et quia hic vivendo postea contraximus quod
dimitteret; ut dicamus: Et dimitte nobis debita nostra;
docuit nos. Totum mundavit in baptizato, totum
mundavit in renato vivente: non reliquit mori, non
permittit mori, dico in peccato, quae mors maligna
et aeterna est: vocatum monet, instruit, adjuvat,
ignoscit, liberat. Quid retribuam Domino pro omnibus,
quae retribuit mihi? Quid dicis, homo? quid vis
retribuere? Quidquid inveneris, ab illo accepisti.
5.
Venimus ergo, venimus, si ex fide vivamus;
tunc enim justi erimus, quia justus ex fide vivit [(Rom.
I, 17)]
. Veniemus ergo ad illam mercedem, quae
aequalis erit omnibus. Pueri credunt, prima hora
venerunt: adolescentes credunt, tertia hora venerunt:
juvenes credunt, sexta hora venerunt: graviores
credunt, nona hora venerunt: decrepiti credunt,
novissima hora venerunt. Diversis horis venerunt,
et mercedem unam acceperunt. Sic facti
sunt novissimi primi, et primi novissimi: quia quod
acceperunt primi, hoc acceperunt novissimi [(Matth.
XX, 10)] . Quid est ipse denarius? Vita aeterna. Quare
aequalis est omnibus? Quia ibi nemo vivit plus, nemo
minus. Ad hoc tendamus, in Domino confidamus,
vitam tentationis evadamus, vitam felicitatis habeamus.
Item Sermo de uno Martyre.
1.
Dies solemnis, illustris dies patriae, decore angelico
nitens, hodiernus effulsit, quem martyris
hujus florens corona vestivit. Dum per horas dies
evolvitur, dum per vices dierum ac noctium, et lunae
crementa detrimentaque menses implentur, dum per
quadrigam temporum ad metam suam rotatis axibus
annus auriga perducitur; resplenduit laetus hujus
sancti Martyris dies, quo inter inimicas acies bellicosus
exsultans, cunctos hostes vicit, et ad regna
sibi debita properavit.
2.
Est quidem semper in ancipiti certamine suspecta
victoria cum in venerandos martyres aut judex saevit
aut carnifex fremit; et nunc gladius, nunc fera,
nunc flamma, nunc tormenta timentur: at ubi loricam
fidei virile pectus assumpserit, non sentit animus
fortis, quidquid ingesserit mens crudelis: stat
inter ignes illaesus, inter bestias et tormenta validus;
securibus magis solvitur, quam truncatur.
Sed tunc donec ad prosperum finem felicis horae
pugna veniret, haesitabatur a christianis, et funereum
spectaculum inter athletam Christi et ministros
inimici pavidis pectoribus et fugitivis obtutibus explorabant;