PL 17, col. 732

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

[(Ibid., 4)] .
Si ergo commendatur Domino, qui aedificavit
Synagogam, quanto est commendatior, qui
aedificavit Ecclesiam! Et si is meretur gratiam, qui
impietatis receptaculum praestitit; quanto majorem
meretur gratiam, qui religioni domicilium praeparavit!
Et si ille coelesti misericordia visitatur, qui construxit
locum, ubi Christus semper negatur; quanto
magis visitandus est, qui fabricari fecit tabernaculum,
ubi Christus quotidie praedicatur!
2.
In centurione enim Dominus non quid operis
fecerit, sed qua mente operatus sit, comprobavit.
Nam qui id temporis quo nondum christiani erant,
sollicite Synagogam fecit: si fuissent utique christiani,
intelligitur quod multo sollicitius fecisset Ecclesiam.
Sed tamen licet Synagogam aedificet, Christum

praedicat; in ipso enim opere commonet pharisaeos
debere illos suscipere Salvatorem: et demonstrat
propterea se tabernaculum amplius addidisse,
ut multipliciter ibi Domini gloriam loquerentur. Si
enim credit in Christum conditor Synagogae, multo
magis credere debet habitator ipsius Synagogae.
3.
Centurio ergo si justificatus est propter opus
fragile vel terrenum, justificandus plane vir clarissimus
et providentissimus Comes noster, propter opus
tam perpetuum vel coeleste: qui comes sicut est centurione
dignitate potior, ita et fide debet esse devotior.
Sapiens vir et religiosus comes, qui quantum
in bello imperatori militat, tantum et in pace militat
Salvatori: et quantum festinat de hostium manibus
captivos eruere, tanto magis festinat a diaboli se

sacrilegio liberare. Ibi inimicos terreni regis interficit,
hic adversarios Domini coelestis insequitur:
ibi barbaros vincit, hic daemones. Sapiens, inquam,
qui sicut comes imperatoris est, ita et comes
Christi esse desiderat. Nam bene utique et religiose
agendo, dignitatem suam cupit esse perpetuam, secundum
quod scriptum est in propheta: Et vos, o
boni reges, bonas facite vias vestras et studia vestra, et
audite vocem Domini Dei vestri; et poenitebit Dominum
mali, quod locutus est adversus vos [(Jerem.
XXVI, 13)]
.
4.
Ergo cum centurio rogaret Dominum, ut de
morte erueret aegrotantem, et vellet Dominus ad domum
centurionis pergere, in qua servulus decumbebat,
ait centurio: 477 Domine, non sum dignus

ut intres sub tectum meum. Excusat igitur centurio,
et ne sub tectum ejus ingrediatur Dominus, indignum
se dicit. Ecce dignus est comes noster, sub cujus
tectum hodie Salvator ingreditur.
5.
Videamus ipsa centurionis excusatio quam habeat
gratiam; ait enim: Domine, non sum dignus ut
intres sub tectum meum: sed dic tantum verbo, et sanabitur
puer meus [(Matth. VIII, 8)]
. O fides christiana,
quae cum humilitate totum impetrare consuesti. Ecce
religiosus centurio ad accipiendam salutem dignior
fit, dum se profitetur indignum: et dum aedes suas
injuriosas putat, magis eas honorificas fecit et gratas

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.