PL 17, col. 733

Sermones S. Ambrosio hactenus ascripti (Auctores varii), J. P. Migne

Magnae enim et perfectae fidei vir, qui intelligeret
Christum Dominum coelorum esse, dum verebatur
ne hospitii sui eum angusta non acciperent.
Ergo contradicente centurione, non pergit ad domum
Dominus. Non pergit Dominus, sed pergit Domini
medicina: non visitat aegrum Salvator, sed visitat
sanitas Salvatoris.
6.
De fratribus vero nostris sanctis viris Vitalino
et Maiano quid dicam? Scio illos gloriam ab hominibus
non quaerere, 478 nisi a solo Deo: sed tamen
laudem eorum etsi ego taceam, ipsa opera loquuntur;
ad ipsorum enim laudem pertinet, quidquid in
aliis paulo ante laudavimus. Nam hoc tabernaculum
etsi plurimi construxerunt, hi tamen sumptu operati
sunt uno assensu. Et quo tandem sumptu, cum sint

in saeculo mediocres et tenues? Illo scilicet, de quo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.