PL 17, col. 760

Precationes (Auctor incertus), J. P. Migne

licentiae metas excedit, mox de se caecitatem mentis,
inconsiderationem, inconstantiam, praecipitationem,
amorem sui, odium Dei, affectum praesentis saeculi,
horrorem autem vel desperationem gignit futuri.
Sed peto, Domine, ut qui ab ipso pubertatis tempore
a complexu carnalis copulae alienum me esse
voluisti, delectationis ejus consensu non tangar.
Quid enim prodest, Domine Deus, virginem esse
corpore, si contingat mente esse corruptum? Qui
enim viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam
moechatus est eam in corde suo [(Matth. V, 28)]
. Huic
profecto necdum castitatem professo, juxta Apostolum
melius est nubere, quam uri [(II Cor. VII, 9)] :
sed obsecro, Domine, ut cui non licet nubere, nec
contingat aduri.

13.
Ecce dum pro me sollicitus talia postulo,
meminisse charitatis debeo; ut etiam pro aliis exorem.
Te igitur amatorem Ecclesiae tuae deprecor,
Deus, pro sacerdotibus ejus; ut verbis simul et
meritis vitae populum sibi creditum ad coelestem patriam
invitent. Pro regibus, ducibus, et iis qui in
sublimitate positi sunt; ut patres orphanorum et
judices viduarum semetipsos exhibeant, miseriis
inopum, et gemitibus pauperum condoleant, nihil
nisi quod justum est, in judicio quaerant; sicque administrent
praesentia, ne amittant bona futura. Pro
virginibus, continentibus, ac mundo renuntiantibus;
ut praesentia despiciant, futura requirant, nec se
negotiis saecularibus implicent; ut tibi militantes
placeant, cui se probaverunt. Pro conjugatis, ut

sic sibi invicem carnis debitum solvant, ne a desiderio
patriae coelestis exorbitent.
14.
Sed quid ago, Domine? Quasi oblitus peccatorum
meorum, pro aliis exorare praesumo. O quam
in multis offendi atque offendo! Sed tamen non subrepit
desperatio, cum publicanum in templo justificatum
attendo, cum latronem in cruce confitentem,
et de cruce ad Paradisum transeuntem aspicio,
cum Mariam post multas criminum maculas fonte
pietatis ablutam, cum Petrum post 496 negationem
apostolatus gratiam recuperasse intueor. Sed rogo,
ineffabilis pietas, ut cui de tantis exemplis praesumere
donasti, gemitus publicani, confessionem latronis,
lacrymas meretricis, fletusque negantis
apostoli concedas. Quia si flagello temporali scelera

mea vindicanda provideris, lacrymosus imploro; ut
dum contra haec iratus desaevis, semper in ira misericordiae
recorderis: quem enim diligis, corripis;
flagellas autem omnem filium, quem recipis [(Heb.
XII, 6)] . Quibus nimirum verbis etsi virga percussoris
minatur, paternus tamen pietatis affectus
monstratur. Da ergo, Domine, inter flagella tolerantiam,
ne murmurationis notam, ut malus servus incurram:
sed magis quasi bonus filius, gratiarum
actiones rependam.
15.
Illud etiam magnopere peto, ut diem obitus,
diem extremi judicii, damnationem aeterni supplicii,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.