PL 17, col. 761
Precationes (Auctor incertus), J. P. Migne
beatitudinemque regni futuri semper meminerim:
quod nemo indesinenter potest, nisi qui ad
vitam praeordinatus est aeternam. Indesinenter, Domine,
recolenda est dies illa, in qua lux cum tenebris
pugnat, misericordia cum crudelitate desudat,
in qua adversarius noster mala quae fecimus, locuti
sumus, vel cogitavimus, violentissimus accusator
retexet, justitiam tuam ad haec punienda deposcet.
Ubi quid sum, Domine, nisi tu qui juste judicas,
etiam misericorditer defendas? Recordare, quaeso,
quia advocatus meus es ipse, qui judicas. Quod si
etiam in illo adhuc saeculo aliquid in me vindicandum
reservas, peto ne me potestati daemonum tradas,
dum scelus meum purgatoria poena detergis.
16.
Numquam, Domine, oblivioni tradenda est
dies illa, de qua dixit propheta: Dies, inquit, irae
dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis
et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies
nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris [(Sophon. I,
15 et seq.)]
: in qua, coelis et terris ardentibus, exibunt
angeli, et separabunt malos de medio justorum,
et mittent eos in caminum ignis [(Matth. XIII, 49)]
: in
qua messores collecta zizania alligabunt in fasciculos
ad comburendum. In qua a sinistris positi audient
impii: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum,
qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus [(Matth.
XXV, 41)]
. In qua jam obseratis vitae januis cum exstinctis
lampadibus stultae virgines a thalamo exclusae
plorabunt, dominationemque ingementes clamabunt: Domine, Domine, aperi nobis
[(Ibid., 11)]
; et tunc
dices illis: Nescio vos. In qua etiam qui miraculis
coruscaverunt, similiter lamentabuntur repulsi, et
dicent: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus,
et in nomine tuo daemonia ejecimus, et
in tuo nomine virtutes multas fecimus [(Matth. VII, 22)]
?
Et tunc confiteberis etiam istis quia numquam novisti
eos, subjiciens: Discedite a me, omnes qui operamini
iniquitatem [(Psal. VI, 9)]
. Quis haec, Domine
Deus, terribilis in consiliis, mirabilis in majestatibus,
faciensque prodigia: quis, inquam, haec
non paveat, et a fundo cordis non contremiscat;
cum etiam illos damnari audiat, quos in hac vita
contigit miraculis coruscare? Ad quae nimirum valet
illa sententia, qua dicitur: Nescit homo utrum amore
an odio dignus sit, sed omnia reservantur in futurum
incerta [(Eccles. IX, 1)]
. In quo et si justus vix salvabitur,
peccator et impius ubi parebunt?
17.
Etiam, Domine Deus, indesinenter meditandum
aeternae damnationis supplicium, in quo quidquid
poenarum nunc excogitari potest, quidquid
etiam non potest, semper adest. Cujus vermis immortalis,
ignis inexstinguibilis, fetor intolerabilis
est: cujus terra tenebrosa, et mortis caligine cooperta,
terra miseriae et tenebrarum est: cujus torrentes
in picem convertuntur, et humus in sulphur, ardebitque
in sempiternum; cujus lacus sanguine, igneque