PL 17, col. 771

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

scandere coeperit, pericula praecognita facilius transeat.
Multos enim vidimus saeculum reliquisse, ut
per contemplationis viam vitam aeternam acquirerent;
sed quia nescierunt asperitatem viae, subito
cecidisse. Sed potest fieri, ut contra haec testimonium
vobis de divina Scriptura aliquis objiciat, quae
dicit: Ne tardes converti ad Deum [(Eccl. V, 8)]
. Ad
haec ego respondeo, quia jam ad Deum convertor,
cum viam quae ad eum ducit, investigare non desino.
Et quid est, quod dicit: Et conversus sum, ut viderem
vocem; cum vox non oculis, sed auribus percipiatur?
Sed Joannes in spiritu positus, spiritalibus
oculis ea quae sequuntur, videre promeruit. Neque
opus erat ibi voces verborum perstrepere, ubi intus
erat Deus, qui docebat. Aliter: ille competenter

verba Dei audit qui quod audierit, oculis mentis intueri
non desinit, ut ea opere impleat.
[(Vers. 13.)] Et conversus, vidi septem candelabra aurea,
et in medio septem candelabrorum aureorum similem
Filio hominis. Septem candelabra aurea septem
Ecclesias designant, sicut ipse exposuit: et septem
Ecclesiae unam Ecclesiam catholicam figurant. Quae
candelabra aurea dicuntur, sive propter persecutiones
quas sancti in saecula perferunt, sive propter sapientiam
qua illuminantur. In quorum medio Christus
stare visus est, sicut ipse dicit in Evangelio: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
saeculi
[(Matth. XXVIII, 20)]
.
[(Vers. 14, 15.)] Sequitur: Vestitum podere, et praecinctum
ad mamillas zona aurea: caput vero ejus et

capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam
nix: et oculi ejus tamquam flamma ignis: et pedes
ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti: et vox
ejus sicut vox aquarum multarum. Et habebat in dextera
sua septem stellas: et de ore ejus gladius ex utraque
parte acutus exibat: et facies ejus, sicut sol lucet
in virtute sua. Si septem candelabra et septem stellas
pro duobus ornamentis accipere volueris, decem ornamenta
invenies, ex quibus Domini corpus decoratum
fuisse visum est. Sed quid duo ornamenta,
id est, septem candelabra, et septem stellae significarent,
ipse per semetipsum exposuit: quid autem
octo quae restant, significent, perscrutandum nobis
est. Sanctam namque civitatem Dei, quae ex omnibus
electis constat, quae ab initio usque ad finem

tendit, si diligenter perspicias, in septem partes divisam
invenies. Prima igitur pars ejus sunt electi, qui
ab initio usque ad diluvium fuerunt: secunda patriarchae
et caeteri justi usque ad Legem datam: tertia
hi, qui sub Lege fuerunt: quarta prophetae:
quinta apostoli, et qui ex Judaeis crediderunt: sexta
vero pars est gentium multitudo, quae ad fidem venit:
septima electi, qui in fine mundi nascituri sunt,
et contra Antichristum pugnaturi. Per has igitur septem
partes, quod Dominus dederit, dicendo redeamus:
de octava, in sequentibus dicemus. Poderis
igitur, quae est talaris tunica, justos qui ante diluvium

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.