PL 17, col. 772

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

fuerunt, designat. Quae cujus coloris fuerit,
non dicitur; eo quod nullam aliam legem, nisi naturalem,
habuerint. Naturalis autem lex est creatorem
suum diligere, et quod sibi quis non vult fieri, alteri
non facere. Hanc legem nullus, qui ratione suffultus
est, ignorare permittitur. Per zonam autem patriarchae
et caeteri justi, qui ante legem fuerunt, designantur.
Quae aurea dicitur, quia multis tribulationibus, sicut
aurum in fornace probati esse noscuntur: sicut
Abraham, qui de igne Chaldaeorum erutus est: sicut
Loth, quem Sodomitae afflixerunt: sicut Isaac, qui
caecitatem pertulit: sicut Jacob, qui persecutione
fratris atque soceri est afflictus: sicut Joseph, qui
captivitatem et carcerem sustinuit: sicut Job, qui
amissionem rerum, diramque passionem pertulit.
Eodem modo et de caeteris, quos Scriptura non

commemorat, debemus intelligere. Quae zona mamillas
constrinxisse legitur; per mamillas namque
duo praecepta charitatis designantur, per quae sanctos
patres Deo placuisse certum est.
Caput vero ejus et capilli erant candidi tamquam
lana alba et tamquam nix. Per caput Lex, per capillos
vero qui ex capite nascuntur, multitudines eorum
designantur, qui per Legem salvi facti sunt. Qui capilli
tamquam lana alba, et tamquam nix candidi
esse dicuntur; quia videlicet ille populus a tenebris
vitiorum per Legem est emundatus. Oculi autem ejus
velut flamma ignis. Oculi cuncta quae circa se sunt,
longe lateque perspiciunt: per oculos igitur prophetae
designantur, qui ea quae ventura erant, longe ante

praevidere meruerunt. Qui sicut flamma ignis esse
dicuntur, quia Spiritu sancto illuminati mysteria coelestia
contemplati sunt.
Et pedes ejus similes aurichalco, sicut in camino ardenti.
Per pedes, apostoli designantur, et caeteri
qui ex Judaeis crediderunt. De istis pedibus propheta
loquitur dicens: Quam pulchri super montes pedes
evangelizantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis
salutem, dicentis: Sion, regnabit Deus tuus [(Esai.
LII, 7)]
. Qui similes aurichalco dicuntur; aes namque
in fornace quibusdam medicaminibus admixtis tamdiu
conflatur, usque dum colorem auri accipiat, et
dicitur aurichalcum. Per aes igitur, quod sonorum
est, et quod in nigredinem cito vertitur, Judaei designantur,
qui Legem quidem secundum litteram sonare

videbantur; sed velamine nigredinis mente obtecti,
spiritalem intelligentiam, quae in ea latebat,
intelligere nequiverunt. Aes igitur in aurichalcum
est conversum, quando ex Judaeis apostoli sunt
electi. Per fornacem autem sive mundus, in quo aliquantum
Christus conversatus est, sive tribulationes
quas sustinuit, possunt designari. In hac etiam
fornace apostoli ei conjuncti sunt, sicut ipse dicit: Vos estis enim, qui permansistis mecum in tentationibus
meis
[(Luc. XXII, 28)]
. In hac ergo fornace per
doctrinam Evangelii splendorem auri accipere meruerunt. Et vox ejus, sicut vox aquarum multarum.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.