PL 17, col. 776
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
Dominus tetigit, sicut ipse dicit: Et misit Dominus
manum suam, et tetigit os meum, et dixit mihi:
Ecce dedi verba mea in ore tuo, et reliqua [(Jerem. I,
9)] . Similiter et Daniel manu confortationis Dei tactus
est, quando propter visionem angelicam in terra
prostratus jacens, manum ad se missam vidit, quae
eum confortavit, cui et dixit: Loquere, Domine,
quoniam confortasti me [(Dan. X, 10)]
. Hac ergo confortationis
manu idem Joannes tactus est, quae eum
ne se ultra modum dejiceret confortando erexit.
[(Vers. 18.)] Ego sum primus et novissimus. Si primus,
cur dixit Arius Filium Dei initium habuisse?
Si enim initium habuit, non ipse primus, sed ipse
a quo initium sumpsit, fuit. Primus ergo et novissimus
ipse est, quia sicuti finem non habebit, sic nec
initium habuit. Et fui mortuus, et ecce sum vivens in
saecula saeculorum. Hoc manifestum est. Et habeo
claves mortis et inferni. Qui clavem alicujus domus
habet, quem vult, intromittit; et quem vult, ab ingressu
domus repellit. Per clavem ergo potestas
Filii Dei intelligitur. Claves igitur mortis et inferni
ipse possidet; quia quos vult, a damnatione mortis
perpetuae misericorditer liberat; et quos vult, in
eodem damnationis periculo justo judicio remanere
sinit.
[(Vers. 19.)] Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et
quae oportet fieri post haec. Hic demonstrat non se de
praesentibus et futuris tantummodo: sed et de praeteritis
prophetiam texuisse. Scribe ergo quae vidisti, id
est, quae de praeteritis tibi ostensa sunt: quae sunt,
et quae oportet fieri post haec, id est, praesentia et
futura.
[(Vers. 20.)] Mysterium septem stellarum quas vidisti
in dextera mea, et septem candelabra aurea. Subauditur
quid significent. Quid autem significent, subdendo
manifestat: Septem, inquit, stellae angeli sunt septem
Ecclesiarum, et septem candelabra aurea septem
Ecclesiae sunt. Septem igitur angelos rectores septem
Ecclesiarum debemus intelligere, eo quod angelus
nuntius interpretatur: et qui verbum Dei populis
annuntiant, non inconvenienter angeli, id est,
nuntii vocantur. Et sicut per septem Ecclesias una
Ecclesia catholica, ita et per septem rectores septem
Ecclesiarum omnes rectores Ecclesiae catholicae
designantur.
CAPUT II.--
[(Vers. 1.)] Et angelo Ecclesiae Ephesi
scribe: Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera
sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum
aureorum. Per dexteram Dei potestas Dei in hoc loco
potest designari, per stellas sancti praedicatores.
Sancti igitur praedicatores manu Dei tenentur; quia
ab ipso gubernantur et reguntur, et ipsi sunt copulati,
sicut ipse in Evangelio loquitur dicens: Sicut
palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in vite;
sic et vos, nisi in me manseritis [(Joan. XV, 4)]
. In medio
vero septem candelabrorum aureorum Christus
ambulat, sicut ipse dicit propheta: Inhabitabo inter
illos, et inambulabo: et ero illorum Deus, et ipsi erunt
mihi populus [(Levit. XXVI, 12)]
.