PL 17, col. 777
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
[(Vers. 2.)] Scio opera tua. Ea videlicet quae operabaris
prius, antequam refrigesceret in te charitas. Et laborem et patientiam tuam,
id est, persecutiones,
quas pro nomine meo patienter toleras. Et non potes
sustinere malos [(Matth. XIII)]
. Cum Scriptura divina
nobis praecipiat, ut toleremus malos; cur hic laudatur,
quod non potuerit sustinere malos? Sed de haereticis
mihi dictum videtur; nam proximorum mala
aliquando reprehendendo corrigere debemus, tempore
videlicet opportuno: aliquando patienter tolerare;
ut quos correctio non emendat, patientia ad
emendationem provocet. Sunt namque nonnulli, qui
reprehendere proximos nesciunt, nisi ira inflammati.
Horum aliquis si non solum pro magna, verum
etiam pro parva aliqua re contra proximum commotus
fuerit, tamdiu iram in corde gestat, usque dum
in actibus proximi aliquid videat, quod reprehendere
possit: et tunc laetus efficitur, cum reprehensionis
vindictam proximo intulerit. Quod si alicui viderit
displicuisse, dicit se zelo Dei hoc fecisse. Ad te ergo
loquor, qui talis es. Cur quaeris fallere eum, qui occulta
cordium considerat? Si zelus Dei in te est, cur
oculi tui per diversa 505 vagantur more diabolico,
desiderans malum potius videre, quam bonum, desiderans
in proximo videre malum, quod reprehendas,
non bonum, unde aedificeris? Sunt etiam multi, qui
eos a quibus aliquam injuriam pertulerunt, etiam
pro minimis delictis impatienter insectantur: eos
vero quos diligunt, non solum non reprehendunt,
quamvis graviter deliquerint; sed etiam tota virtute
defundunt. O infelix amicitia, quae illum quem diligit
tacendo et defendendo diabolo tradit: illum vero cui
iratus est, reprehendendo a diabolo abstrahit! Correctio
ergo illa justa est, quae ex Dei zelo et amore
fraterno descendit: quae non propter iram vindicandam,
sed propter animam proximi salvandam profertur.
Verum quia haec paucis diximus, ad ea quae
coepimus, redeamus. Igitur hoc quod praesuli Ecclesiae
Ephesi a Domino dicitur: Quia non potes sustinere
malos, de haereticis debemus intelligere; omnis
enim qui pastor est Ecclesiae, societatem haereticorum,
quantum potest, vitare debet; ne per occasionem
familiaritatis eorum corda simplicium veneno
suae malitiae corrumpant. Sicut enim lupus quietus
inter oves sine laceratione earumdem ovium versari
non potest; sic nec haereticus inter simplices. Sequitur: Et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et
non sunt; et invenisti eos mendaces.
Quidam prava
docentes temporibus apostolorum, apostolos se esse
dicebant; ut per reverentiam nominis facilius pravam
doctrinam in cordibus audientium plantarent [(II Cor. X, 12)] .
Hos et apostolus Paulus damnat: et
Dominus in Evangelio cavendos insinuat, cum dicit: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in
vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces
[(Matth. VII, 15)]
.
Hos ergo iste falsos, eorumque
doctrinam falsam esse comprobavit.