PL 17, col. 778

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

[(Vers. 3, 4.)] Et patientiam habes, et sustinuisti
propter nomen meum, et non defecisti: id est in hoc
apparuit patientia tua, quia in laboribus, quos pro
nomine meo sustinuisti, non defecisti. Sed habeo
adversum te, quod charitatem tuam primam reliquisti.
Multi sunt, qui in initio conversionis suae in servitio
Dei ferventes existunt, sed processu temporis
tepescunt: quod huic praesuli Ecclesiae Ephesi contigisse
manifestum est.
[(Vers. 5.)] Memento ergo unde excideris. Unde excisus
es? De charitate: si de charitate excisus es,
de Deo excisus es; quia Deus charitas est. Et age
poenitentiam [(Joan. IV, 16)]
. Videlicet eo quod per
torporem et ignaviam tuam a charitate disjunctus
es. Et prima tua opera fac: sin autem veniam tibi

cito, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi
poenitentiam egeris. Si per candelabrum Ecclesia
Ephesi designatur, cur propter peccatum pastoris
Ecclesia locum suum perdet, cum Scriptura dicat: Non morientur patres pro filiis, neque filii pro patribus
suis: sed unusquisque in peccato suo morietur
[(Jerem. XXXI, 30)]
?
Sed per locum videtur mihi merces,
quae illi pro pastorali cura debebatur, designari,
ut sit sensus: Nisi poenitentiam egeris pro eo quod
charitatem tuam primam reliquisti, et ad prima
opera non redieris; ut quod ore praedicas, opere
impleas: mercedem, quae tibi pro pastorali cura
debebatur, subtraham.
[(Vers. 6.)] Sed hoc habes (videlicet ut candelabrum
non moveatur) quia odisti facta nicolaitarum, quae et

ego odi. Et est sensus: Pro eo quod odisti facta nicolaitarum,
quae et ego odi; merces quae tibi pro
pastorali cura debebatur, adhuc tibi manet. Nicolaitae
vero erant haeretici, quos superius dixit non
posse eum sustinere.
[(Vers. 7.)] Qui habet aures audiendi, audiat quid
Spiritus dicat Ecclesiis. Quia cunctis aures habentibus
dicit: Qui habet aures audiendi, audiat; aures proculdubio
cordis requirit. Vincenti dabo edere de ligno
vitae, quod est in paradiso Dei mei. Duo ligna fuerunt
in medio paradisi, e quibus unum lignum vitae, alterum
vero lignum scientiae boni et mali vocabatur.
Quorum virtus talis erat, ut si quis ex ligno vitae
comedisset, non moreretur in aeternum: si quis
vero ex ligno scientiae boni et mali comederet (Gen. II,

27); quamvis esset immortalis, mortalis statim fieret.
Paradisus igitur Ecclesiam significat: lignum
vero vitae in medio paradisi Christus est in medio
Ecclesiae suae. Lignum autem scientiae boni et mali,
quod et ipsum in medio paradisi fuisse dicitur, diabolum
significat, qui inter fideles discurrere non
cessat; ut quoscumque potest, decipiat. Lignum
igitur vitae ad electos, lignum vero scientiae boni et
mali ad reprobos pertinet. Fructus ergo ligni vitae
electi comedunt, ut in aeternum vivant; quia praecepta
Evangelii custodiunt, ut in aeternum vivant cum
Domino: fructus vero ligni scientiae boni et mali reprobi

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.