PL 17, col. 779

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

comedunt, et moriuntur; quia suggestionibus
diaboli, omnibusque vitiis et voluptatibus pascuntur;
unde aeternam damnationem sibi acquirunt. Et sicut
mulieri delectabiliores fuerunt fructus ligni
scientiae boni et mali, quam fructus ligni vitae; ita
et reprobis delectabilior est gloria hujus saeculi,
quam oculis corporis vident, quam gloria coelestis
patriae, quae nonnisi oculis spiritualibus videtur. Sed
oritur quaestio, cur lignum scientiae boni et mali dicatur,
cum primo homini scientiam mali ministraverit:
non scientiam boni. Quae mihi ita solvenda
videtur: primus namque angelus, quando creatus
est, scientiam boni habuit, non scientiam mali:
scientiam vero mali per semetipsum invenit, ob
quam causam de illa coelesti gloria dejectus est. De

ligno ergo scientiae boni et mali primus homo comedit,
quando illius suggestiones secutus est, qui scientiam
boni et mali habebat; neque enim lignum
scientiam mali docere potuit, sed diabolus qui praeceptum
Dei homini transgredi suasit. Dicit ergo: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso
Dei mei.
Ille vincit, qui in bonis operibus usque
ad finem vitae suae perseverat. Vincenti ergo Christus
edere de ligno vitae dabit; quia praecepta sua
usque ad finem vitae servantibus immortalitatis suae
gloriam in coelesti beatitudine secum dabit; ut cum
eo aeternaliter vivant, cujus praecepta in saeculo positi
servare studuerunt. Quod autem patrem Deum
suum vocat, ad humanitatem pertinet.
[(Vers. 8, 9.)] Et angelo Smyrnae Ecclesiae scribe:

Haec dicit primus et novissimus, qui fuit mortuus et
vivit: Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam.
Potest fieri, ut Smyrnaeorum Ecclesia eamdem persecutionem
a contribulibus suis in rapina bonorum
suorum pertulerit, quam et illa quae apud Hierosolymam
erat. Ideoque tribulatio et paupertas ejus 506
a Domino, quam pro ipso sustinuit, laudatur.
Potest et per hoc voluntaria paupertas intelligi, de
qua Dominus dicit in Evangelio: Beati pauperes spiritu,
quoniam ipsorum est regnum coelorum [(Matth.
V, 3.)]
Sed dives es: pauper videlicet rebus, dives virtutibus. Et blasphemaris ab iis, qui se dicunt Judaeos
esse, et non sunt: sed sunt synagoga satanae.
Judaei
confitentes interpretantur: Judaei qui Christum blasphemantes

negant, non Judaei, id est, confitentes; sed
synagoga satanae non inconvenienter vocantur.
[(Vers. 10, 11.)] Nihil horum timeas, quae passurus
es. Praedicuntur ei adversa, ut venientia facilius tolerare
posset. Ecce missurus est diabolus ex vobis in
carcerem, ut tentemini: id est, quosdam ex vobis
diabolus, id est, ministri diaboli in carcerem missuri
sunt; ut tentemini utrum in timore poenarum
a fide recedere, an pro amore Christi mori deliberetis. Et habebitis tribulationem diebus decem.
Tempus
quo haec persecutio crudelius saevitura esset, demonstravit. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.