PL 17, col. 821

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

ita et caeterae virtutes, nisi ex dilectione Dei et
dilectione proximi nascantur, ad coelum ire volentibus
ascensum praebere non possunt, sicut dicit
Joannes apostolus: Qui enim non diligit fratrem suum
quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere [(I Joan. IV, 20)]
?
Et sicut scala ex una parte
terram, ex altera coelum tangere visa est: ita et
charitas ab inferioribus proximis, a superioribus vero
Deo conjungitur. Unde et angeli Dei per eam ascendentes
et descendentes monstrati sunt; quia sanctos
Dei, qui per angelos designantur, aliquando amor
Dei per contemplationis gratiam ad excelsa sublevat,
aliquando amor et cura proximorum ad inferiora reducit.
Dominum autem innixum scalae vidit; quia
quicumque per iter virtutum ad Dominum conscendere

satagunt, postquam viam sui itineris finierunt,
Dominum omnium bonorum auctorem, praemiorumque
largitorem inveniunt, cum quo sine fine gaudebunt.
Cum vero idem Jacob reverteretur de Mesopotamia
Syriae, venissetque ad Jordanem, transductis omnibus
quae ad se pertinebant, remansit solus. Et ecce
vir luctabatur cum eo usque mane. Cumque videret
quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris
ejus, et statim emarcuit, dixitque ei: Dimitte
me, jam enim ascendit aurora. At ille respondit:
Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. Et ait illi:
Quo vocaris nomine? Respondit ei: Jacob. At ille
dixit: Non vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen
tuum [(Gen. XXXII, 26)]
. Per Jacob hoc in loco

quilibet peccator et poenitens designatur. Quod vero
angelus cum Jacob in figura Domini luctabatur, et
ille cum angelo, illud significat quod Dominus dicit
in Evangelio: Regnum coelorum vim patitur, et violenti
rapiunt illud [(Matth. XI, 12)]
. Qui sunt autem
violenti, nisi peccatores et poenitentes? Qui cum
se vident pro sceleribus suis mortis perpetuae esse
reos, tamdiu januam paradisi precibus pulsant, usque
dum eis aditus regni coelestis aperiatur. Jacob
ergo cum Domino luctatur quando quilibet peccator
pertimescens poenas ignis aeterni, tamdiu in precibus
persistit, usque dum ei misericordia divina succurrat,
sicut sequentia manifestant.
Qui cum videret quod eum superare non posset,
tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit. Et

quia libido ex femore nascitur, per nervum femoris,
voluptates carnales intelligi possunt. Nervum igitur
femoris peccatoris Dominus tetigit, cum omnia desideria
carnalia, ex quibus peccata oriuntur, exstinxit;
quia fieri non potest, ut a peccatis abstineamus,
quamdiu in voluptatibus carnalibus resoluti jacemus.
Dixit igitur angelus ei, videlicet ille qui in persona
Domini cum eo luctabatur: Dimitte me, jam enim
ascendit aurora [(Gen. XXXII, 26)]
; ac si dixisset:

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.