PL 17, col. 822

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

Desine jam pro timore ignis aeterni flere; quia jam
tranquillitas, vitiis exstinctis, rediit, quae te in perditionis
foveam demerserant.
Et quia non satis prodest mala deserere, nisi bona
agere studeamus, sequitur: Dixitque Jacob: Non dimittam
te, nisi benedixeris mihi, 525 id est, a precibus
non cessabo, nisi me virtutibus ditaveris; ut qui
usque modo secundum carnem vixi, amodo secundum
spiritum vivam. Dixitque ei: Quod est nomen
tuum? Respondit ei, Jacob; dixitque ei: Non vocaberis
ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum, id est: Non
vocaberis ultra supplantator vitiorum, sed vocaberis
vir videns Deum: et qui ante flebas, ne in infernum
demergereris, nunc flebis, eo quod aliquo tempore a
visione omnipotentis Dei elongeris, dicens cum

Psalmista: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus
est [(Psal. CXIX, 5)]
!
Idem etiam Jacob post luctationem quam cum
Angelo gessit, uno pede claudicasse dicitur: qui
vero claudicat, super sanum pedem totus innititur,
altero paulisper terram tangens. Duo igitur pedes
duorum alimentorum genera designant; sunt namque
alimenta corporis, sunt et animae. Alimenta
corporis sunt cibi, potus, vestimenta: alimenta
vero animae sunt Dei verbum, opera bona. Unusquisque
igitur fidelis si uno pede paulisper terram
tangit, super alterum totus innititur; quia iis quae
sunt mundi tantummodo ad necessitates corporis
sublevandas utitur, sicut dicit Apostolus: Habentes
autem victum et vestitum, iis contenti simus (I Tim.

VI, 8). In ea vero quae ad salutem animae pertinent,
totus incumbit; ne aliquando a via Dei, quae salus
animae est, deviet. Ad apertionem secundi sigilli
demonstrandam pauca de multis diximus, nunc ordinem
persequamur.
Sequitur: Audivi secundum animal dicens: Veni
et vide; id est, intellige spiritualiter, quae a patriarchis
facta cognovisti. Et ecce equus rufus: et qui
sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de
terra, et ut invicem se interficiant. Et datus est illi
gladius magnus. Per equum rufum justi, qui post
diluvium usque ad Legem fuerunt, designantur. Et
quia rufus color aureo colori parumper appropinquat,
veluti si aureo colori sanguineum admisceas;
non incongrue sancti viri, qui ante Legem fuerunt,

huic colori comparantur; eo quod et sapientia claruerint,
quae per aurum figuratur, et in persecutionibus
et adversis constantes fuerint, quae per sanguinem
figurantur. Sessor vero hujus equi Dominus
est, qui in sanctis suis habitat. Huic sessori datum
est ut pacem sumeret de terra. Si pax bona est a
Deo, de terra quomodo sumpta est? Sed est pax
bona, et est pax mala. Pacem malam filii Dei ante
diluvium cum filiis hominum habuerunt, quando

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.