PL 17, col. 823
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
filias eorum acceperunt, et suas eis dederunt [(Gen.
VI, 1)] ; ideoque cum illis aquis diluvii deleti sunt.
Sed et filiis Israel praecepit Dominus ut foedus non
inirent cum Chananaeis, neque filias eorum acciperent,
nec filias suas illis darent [(Exod. XXIII, 32)] .
Nam de pace bona et mala Psalmista loquitur, dicens: Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris
[(Psal. XVII, 27)]
.
Hanc ergo pacem Deus de
terra sumpsit, quando justos homines ab impiis separavit
mente, non corpore. Et ut invicem se interficiant.
A quibus pax ablata est, consequens est, ut
alius ab alio interficiatur; nam saepe justi injustos,
et injusti justos interficiunt, sicut Aram frater Abrahae
secundum traditionem Judaeorum in igne Chaldaeorum,
eo quod ignem adorare noluerit, mortuus
est: sicut Abraham quatuor reges pro suis impietatibus
cum exercitibus interfecit: sicut filii Jacob qui
pro stupro sororis omnes Sichimitas interfecerunt.
Per gladium autem magnum aquas diluvii accipere
possumus, quibus omnis mundus deletus est. Possumus
etiam per gladium magnum exterminium quinque
civitatum intelligere, quarum habitatores igne
et sulphure perierunt, eorumque terram, quae cum
ipsis in abyssum demersa est.
Et cum aperuisset sigillum tertium. Sigilli tertii
apertio ad Legem et ad eos qui sub Lege fuerunt pertinet.
Ad demonstrandum ergo tertii sigilli apertionem,
placuit ut pauca de Moyse, et de iis quae in
Lege irrationabilia esse videntur, dicamus. In Exodo
scriptum est quod cum natus esset Moyses, absconditus
est mensibus tribus a parentibus suis; postea
vero fecit ei mater fiscellam scirpeam, et livit eam
bitumine ac pice, et posito intus infante, posuit eum
in carecto ripae fluminis [(Exod. II, 1 et seq.)] . Moyses
Christum figurabat: per menses autem tres quibus
absconditus est Moyses, tria tempora designantur:
unum ante diluvium: secundum post diluvium usque
ad Moysen: tertium a Moyse usque ad adventum
Domini. In his tribus temporibus homines adventus
Christi secundum carnem latuit; a perfectis tamen
praedictus est. Per fiscellam vero scirpeam beata
virgo Maria designata est: mater ergo fiscellam scirpeam,
in qua Moyses poneretur, praeparavit; quia
sapientia Dei, quae est Filius Dei, beatam et gloriosam
Mariam semper virginem elegit, in cujus intemerato
utero hominem, cui per unitatem personae
conjungeretur, formaret. Per bitumen vero quod ab
aquis solvi non potest, virginitatem beatae Mariae,
quae nullo aestu carnali violari potuit, intelligere possumus:
per picem autem, quae custos est vini,
humilitatem custodem caeterarum virtutum. De qua
ipsa loquitur dicens: Quia respexit humilitatem ancillae
suae; ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes
generationes [(Luc. I, 48)]
. Per flumen vero mundus:
per carectum in quo Moyses positus est, Judaei designantur;
nam in sequentibus in papyrione a filia