PL 17, col. 887

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

speciem habet hominis, sed non est homo: similiter
et Antichristus propter operationem virtutum atque
signorum putabitur esse Deus, sed hoc falsissimum
erit; non enim potest fieri ut homo impiissimus aliquid
deitatis in se habeat. Imaginem ergo Antichristi
facient, qui eum Deum existimabunt; ministri vero
Antichristi spiritum imagini bestiae dabunt, cum eos
qui crediderint in Antichristum, Christum blasphemare
compellent. Et faciet ut quicumque non adoraverint
imaginem bestiae, occidantur. Fideles qui Antichristum
adorare noluerint, diversis poenis macerati
interficientur; erit namque talis tribulatio, sicut dixit
Dominus in Evangelio [(Matth. XXIV, 21)] , qualis non
fuit ab initio, neque fiet, ita ut in errorem inducantur
electi, si fieri potest.

[(Vers. 16.)] Et faciet omnes pusillos et magnos, et
divites et pauperes, et liberos et servos habere characterem
in dextera manu, aut in frontibus suis. Potest
fieri ut sicut nos habemus characterem Christi, id
est, crucem, qua signamur; ita habeat Antichristus
proprium characterem, quo signentur ii, qui in eum
crediderint. Possumus et hoc aliter intelligere. Discipuli
Antichristi laudatores erunt vitiorum, docebunt
enim ideo creatum vinum caeterasque divitias,
ut homines iis abundanter, et sufficienter uterentur:
ideoque fecisse Deum genitalia membra, ut homines
feminis miscerentur, et nefas esse ut aliquis a concubitu
abstineat: omnia desideria carnalia esse perficienda.
Cum autem istam nefandam doctrinam virtutibus
affirmaverint, terrenos homines qui proni erunt

ad malum magis quam ad bonum, facile decipient.
Saepe vero per manus opera intelliguntur: characterem
ergo Antichristi in dextera manu habebunt; quia
opera maligna doctrinae Antichristi congruentia exercebunt:
habebunt et in fronte, per quam mens saepe
discernitur; quia ex pravis operibus, quam pessimas
mentes gerant, dignoscetur.
[(Vers. 17.)] Et ne quis possit vendere, aut emere,
nisi qui habuerit characterem nominis bestiae, aut numerum
nominis ejus. Scimus humanam vitam non
posse subsistere, nisi aut vendant aliquando homines,
aut emant; eo itaque Antichristi persecutio erga fideles
crudelius grassabitur, quo eis hoc interdictum
fuerit, sine quo vivere non poterunt. Facient autem
hoc ministri Antichristi, ut in tempore necessitatis

eos, qui christianitatis fidem occulte servare voluerint,
deprehendant.
[(Vers. 18.)] Hic sapientia est. Qui habet intellectum,
computet numerum bestiae; numerus enim hominis est,
et numerus ejus est sexcenti sexaginta sex. De hoc numero
multi multa dixerunt, pluraque nomina repererunt,
in quorum litteris hic numerus invenitur.
Tamen si aliquod ex iis nominibus Antichristus possideat,
praevidere non potuerunt: sed de re tam incerta
nihil audeo definire. Quis enim scit, si nomen

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.