PL 17, col. 888

Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne

quod ei a parentibus imponetur, hunc numerum contineat.
CAPUT XIV.--
[(Vers. 1.)] Et vidi, et ecce Agnus
stabat supra montem Sion. Si diligenter textum lectionis
sequentis inspiciamus, haec quae de centum
quadraginta quatuor millibus dicuntur, ad electos
potius, quorum animae in coelesti beatitudine cum
Domino exsultant, quam ad eos qui in hac vita laborant,
videbimus pertinere. Agnus itaque Christum
demonstrat: Sion autem speculatio interpretatur:
per montem vero Sion coelestem patriam intelligere
debemus. In monte igitur Sion Agnus visus est, quia
in coelesti beatitudine cum sanctis suis Christus
consistit. Et cum illo centum quadraginta quatuor millia,
habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum

in frontibus suis. In tertia visione quae hanc praecedit,
centum quadraginta quatuor millia ex duodecim
tribubus electa, et signo fidei signata fuisse dicuntur.
Illa ergo centum quadraginta quatuor millia, sicut
expositio nominum duodecim tribuum demonstrat,
ad electos qui in hac vita laborant, pertinent: ista
vero centum quadraginta quatuor millia electos, qui
in coelesti gloria cum Domino laetantur, significant,
sicut textus praesentis lectionis manifeste indicat.
Sed cur nomen Patris et Filii tantummodo in frontibus
suis eos scriptum habere dicit, et de Spiritu
sancto reticuit? Quia videlicet ubicumque Patrem et
Filium legimus, intelligere debemus Spiritum sanctum.
Possumus autem per frontes corda sanctorum
intelligere: nomen itaque Patris et Filii et Spiritus

sancti in frontibus suis habent scriptum; quia a mentibus
eorum amor Dei numquam avelli poterit, sicut
avulsus est a cordibus quorumdam angelorum, qui
propter superbiam de coelo ceciderunt.
[(Vers. 2.)] Et audivi vocem de coelo, tamquam vocem
aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni.
Saepe per Joannem praesentis vitae fideles demonstrantur:
per aquas vero populi designantur. Et
quia de omnibus gentibus quotidie colliguntur electi,
et in coelesti beatitudine collocantur, sancti Dei in
terra constituti, qui per Joannem designantur, vocem
aquarum multarum assidue audiunt; quia doctrinam
sanctorum in coelis consistentium et cordis
auribus sentiunt, et virtute qua possunt, eorum actus
imitantur. Unde et eadem vox tamquam tonitruum

esse dicitur, quod corda audientium terrere solet;
terrentur enim, cum ad eorum perfectionem se ascendere
non posse considerant. Et vox quam audivi, sicut
citharoedorum citharizantium in citharis suis. Vox
citharoedorum valde est dulcis audientibus: et quid
dulcius fidelibus, quam memoria sanctorum in coelis
commorantium; dum quanta sit eorum gloria mente
pertractant, atque ut ad hanc quandoque perveniant,
suppliciter exorant?
[(Vers. 3.)] Et cantabant quasi canticum novum ante

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.