PL 17, col. 889
Expositio in Apocalypsin (Auctor incertus), J. P. Migne
sedem, et ante quatuor animalia, et seniores: et nemo
poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta
quatuor millia, qui empti sunt de terra. Hic magna 553
obscuritas est; dicit quippe centum quadraginta
quatuor millia non fuisse coinquinatos cum
mulieribus, virginesque esse; et ideo canticum novum
cantare, quod nemo potest dicere, nisi illi soli:
scimus autem quosdam ex apostolis atque martyribus
uxores habuisse. Numquid ii qui virginitatem
corporis servare studuerunt, laudes Deo decantant,
et isti in laudibus Dei muti exsistunt? Maxime cum
sciamus ex utroque sexu parvi meriti homines virginitatem
corporis usque ad mortem servasse, sicut sunt
infantes et pueri, quos aetas virginitatem amittere
non permittit. Vidimus etiam quosdam aliquibus peccatis
obnoxios, virginitatem corporis usque ad mortem
servasse, quos credimus per ignem purgatorium
esse purgandos, ut in justorum numero quandoque
ascribi mereantur. Numquid istos tales apostolis et
martyribus, quos uxores habuisse Scriptura non tacet,
praeferre audebimus; ut illud canticum suavissimum
Deo offerant, a quo Petrus ejusque similes
alieni exsistant? Nam sicut est dulcis sanctis visio
Dei, sic et laus Dei: et quemadmodum saturari nequeunt
visione Dei, ita nec satiari laudibus Dei. Et
quanto proximiores sunt secundum meritorum qualitates
Domino Deo, tanto et ferventiores in laudibus
Dei. Quis vero digne considerare potest quam magna
pars gloriae sanctis detrahitur, si a laudibus Dei expertes
habeantur? Nec ideo hoc dicimus, ut virginitati
derogemus, quae magna est virtus, sociaque angelorum;
si tamen eam vitio non foedaverint. Quis
enim perpendere potest quam magnum bonum est
integritatem corporis et animae possidere? Igitur
quia haec quae superius de virginibus dicta sunt, de
iis solummodo qui virginitatem corporis servaverunt,
intelligere non possumus; necesse est ut indagemus,
qui sint virgines, et qui illi qui canticum
virginum dicere non poterunt. Nam si superficiem
lectionis diligenter attendimus, inveniemus non de
solis virginibus, sed de omnibus sanctis animabus
haec esse dicta.
Diximus superius per centum quadraginta quatuor
millia sanctorum animas esse designatas, quae in coelesti
beatitudine Deum assidue laudare non desinunt:
per sedem vero, et quatuor animalia, et seniores
ante quos canticum novum cantare dicuntur,
fideles in hac vita positi, ex quibus Ecclesia constat,
designantur, sicut in secunda Visione diximus. Ante
sedem ergo, et quatuor animalia, et seniores centum
quadraginta quatuor millia canticum novum cantasse
dicuntur; novum namque Testamentum canticum
novum dicitur, sicut dicit propheta: Cantate Domino
canticum novum, laus ejus ab extremis terrae [(Esai.
XLII, 10)]
. Novum autem Testamentum dicitur, eo
quod praecedat aliud, quod vetus vocatur: sive pro
eo quod novos populos faciat, cum ex filiis diaboli