PL 17, col. 974

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

An numquid Dominus judicabitur, qui dicit, ut cum
peccatore judicetur? Absit. Judicemur, inquit, tu
confitens, ego dimittens: tu offerens debita, ego
donando peccata: tu dicens iniquitates tuas, ego te
absoluta pietate justificans. Denique vide quod sequitur: Dic tu prior,
inquit, iniquitates tuas; ut justificeris [(Isai. XLIII, 26)]
,
non ut condemneris; ut
maneat in te praemium conversi, non confessi supplicium;
ut judicium tecum comitetur justi, non nota
damnati. Et tunc carebis cunctis iniquitatibus tuis,
cum adversum te testis et accusator exstiteris. Dic
tu, inquit, prior iniquitates tuas, ut justificeris. Sed
numquid tamquam ignorans provocat te, frater, ut
confitearis iniquitates tuas, qui scit antequam fiant?
et tamquam nescius ex te optat audire, qui necdum

natos solet ex praescientia judicare? Aut nescis in
utero sanctae Rebeccae geminum partum uno tempore
conceptum, eodemque progenitum, praescientiae notione
retulisse judicium disparium meritorum?
CAPUT III.--
Vult ergo te magis nosse quid agatur
in te, ut cum exponis medico vitium tuum, necessarium
tibi propinet antidotum; tunc enim poteris
perfectum consequi beneficium medicinae, si non
celes medico tuae vulnera conscientiae. Caeterum
qualiter curandus eris, qui ea quae sunt in te absconsa
non pandis? Opinor enim, nisi interpelletur medicus,
non curatur aegrotus. Exspectat ergo diu sibi ostendi
doloris tui causas, ut medicinae remedium jam curatus
intelligas; quid enim medico debeatur, justa aestimatione
pensabis, si morbum tuum in te ante cognoveris.

Et ut pluribus te non teneam, confessio tua
poenitens medicina est, ipsa te curat, ipsa te vivificat;
nec patitur vulnus tuum tenere putredinem, sed mox
ut ingemueris, superinducit inde nodabilem cicatricem.
Hodie si quisquam te morbus corporalis afficiat,
et sentias artus tuos intestino gravari languore, aut
vulnus tuum intelligas tabo et sorde putredinis cancerare,
statim curris ad medicum, quaeris de arte
remedium, excubas ante januam dormientis, et ante
fores ejus matutinus salutator assistis; precibus
orare, dona promittere, munera offerre, et totum
patrimonium pro tua cupis sanitate prodere: et cum
plerumque imperitia ejus aut gravetur languor, aut
certe in longa tempora differatur; nihilominus tamen
in observatione assidua perseveras: et homo ab

homine speras tarda remedia, nec desperas adjutorium
profuturum, cum adhuc non sentias corroborationis
effectum; et non curris ad Deum tuum gratuitum
medicum, ad ultroneum pigmentarium, qui in curandis
animae tuae valetudinibus nullum novit pati
fastidium, nec exspectat ex sanitate tua praemium,
sed magis desiderat praemio munerare curatum. Et
utique temporalis medicus hoc 592 solum curat,
quod ad corpus attinet, caeterum Deus animam sanat,
quam peccata convulnerant: et ille profert ad praesens

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.