PL 17, col. 975

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

profutura remedia, hic autem adhibet perpetuam
medicinam. Et tamen homo nec se ipsum potest
juvare medicus, nisi subvenerit Deus; nam incassum
laborat plerumque astutia medicinae, si Deus aegroto
vivendi tempus noluerit prolongare. Quos nec sibi
videbimus nonnumquam posse succurrere, cum praeventi
corporalibus vitiis fraudantur beneficio sospitatis.
Nullum ergo beneficium medicinae erit, quando
medico ipsi medicina non subvenit. Nemo te, crede
mihi, melius reficit, quam qui fecit: nec alius justificat,
nisi qui flagellat, et curat. Solus novit operis
sui sarcire rupturas, et limi nostri quassatam speciem
in status pristini substantiam reformare, ipso per prophetam
dicente: Sicut lutum figuli, sic vos estis in
manu mea [(Jerem. XVIII, 6)]
. Neque hoc ipsum aliquo

intervallo temporis operatur: mox ut dixeris vitium
tuum, illico impertit et adjutorium: imploranda subsidia
et conferenda remedia nullum propemodum
tempus intervenit: hoc tantum exspectat, ut fatearis;
mora non erit, ut saneris. Dic tu, inquit, prior iniquitates
tuas, ut justificeris. Hoc per Ezechielem prophetam
idem Spiritus repromittit injustis: Impius
quacumque die conversus fuerit ab injustitia, et justitiam
fecerit; ipsa die peribunt omnes injustitiae ejus:
in sua injustitia quam fecit, non morietur [(Ezech.
XVIII, 27)]
; et alibi: Cum conversus fueris, et ingemueris,
tunc salvaberis [(Isai. XXX, 15)]
.
CAPUT IV.--
Sed forsitan dicas: Non habeo conscium,
et nulli omnino manifesta sunt, quae commisi.
Quid ergo, si non habes conscium, saltem nescis

praescium Deum conscientiae tuae inevitabilem conscium?
Et si facta tua nemo hominum novit, nempe
Deus facta tua et adhuc futura praenoscit. Quid enim
non videt, qui ubique et totum videt, ipso ad Job
dicente: Quis putet aliquid me latere? Da mihi locum,
in quo non sit Deus, qui totus est occultus;
et eris in factis tuis et tu, sicut arbitraris, occultus.
Sed Deus ubique est, et totus in toto est, ipso dicente: Coelum mihi sedes est, terra vero scabellum pedum
meorum
[(Isai. LXVI, 1)]
; et: Coelum et terram
ego impleo [(Jerem. XXIII, 24)]
. Unde et beatissimus
propheta David: Quo ibo, inquit, a Spiritu tuo, et a
facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi
es: si descendero in inferos, tu ibi venies. Si recepero
pennas meas directas, ut inhabitem in novissimo maris;

etenim illuc manus tua, Domine, deducet me, et continebit
me dextera tua [(Psal. CXXXVIII, 7 et seq.)]
. Frustra
ergo dicis non habere te conscium, cum audias Deum
totum ubique, et per omnia majestatis suae ambitione
diffusum, cui sit notum quidquid putatur absconsum.
Sed non habeo, inquies, conscium. Hoc recte dixisses,
si exemplum Cain parricidarum principis non haberes.
Persuaserat ire secum in campum pio fratri parricidalis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.