PL 17, col. 976

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

impietas, et nihil de fratre se custodire aestimans
rudis adhuc et nova germanitas, praeceptis
ejus bono simplicitatis obtemperat. Gradiuntur uno
pariter comitatu ambo germani, et parricida infaustus
ad perficiendum nefarii sceleris cogitatum quasi
locum elegit sine teste. Quasi vero si sibi hominem
conscium non haberet, latere aliquid Dei oculos
potuisset: aut celare posset studio solitudinis, cum
nihil obtutibus celetur Auctoris. At ubi infandi facinoris
artifex primitivus aptum judicavit locum perpetrando
flagitio, insiliit in furorem, et patientissimum
fratrem ac minime repugnantem, diabolo instigante,
interfecit. Res quidem in effectu evidens erat, sed
quantum Cain ratus fuerat, sine conscio admissa
latebat. Et credebat crudelissimus hominum sine
teste aditum crimini non fateri, cum ob hoc ipsum

crimen agnosceret, quod occultare cupiebat. Sed ecce
rerum Dominus, cui quidquid absconsum putatur,
in promptu est, et quem non potest latere quod in
cogitationum occultis agitur, Scriptura dicente: Cogitatio hominis confitebitur tibi
[(Psal. LXXV, 11)]
;
et iterum: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et
in libro tuo omnes scribentur [(Psal. CXXXVIII, 16)]
; et
iterum: Scrutans corda et renes Deus [(Psal. VII, 10)]
.
Unde idem propheta David: Cogitationes, inquit, meas a longe vidisti
[(Psal. CXXXVIII, 2)]
, parricidam
voce indignantis appellat. Et sciens ferocis facti
atrocem spiritum quem gesserat, negaturum; ut
reatum cumularet impii parricidae, simulat se veluti
quod admissum fuerat, ignorare. Et dixit, inquit, Dominus ad Cain: Ubi est Abel frater tuus? Et dixit

Cain: Nescio, numquid custos fratris mei sum ego
[(Gen. IV, 9)]
?
O insaniam detestabilem! o audaciam
singularem! Fidus negat, quod sine teste commiserat:
et credidit sine conscio crimen publicari non
posse, cum ipso negotio reatum magis proderet
conscientiae. Quid agis, Cain infelix? Non habes ullum
hominem testem: ecce habes effusum sanguinem
proditorem: ipse te publicat et accusat. Vox
ejus adversum te interpellat Auctorem, et facit cruor
diffusus invidiam; ne latentem praetereat ultio parricidam. Quid,
inquit, fecisti? Ecce vox sanguinis
fratris tui clamat ad me de terra [(Ibid., 10)]
. Verum
ubi parricida sensit proditum, quod putabat occultum,
et sanguine teste convictus, frustra finxisse contumaces
insidias; facinus confitetur: exoptat in se

acrius dictari judicium, cum excusare non posset
conscientia parricidium perpetratum. Sed differtur
interim severior poena, ut tanti facinoris auctorem
diutius trucidaret lenta sententia, nec celeritas irrogati
supplicii compendium magis videretur addicti:
et fieret poenali diuturnitate longaevum, quod latrocinii
moriendi extenuaret facinus parricidii. Quid

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.