PL 17, col. 989
De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne
supplicium, atque in Babyloniam transportatus, impietatis
suae poenas luit; ut divinam ultionem sentiret
addictus, cujus numquam antea meminerat induratus.
Denique congruo correptus flagello convertitur,
et Deum in poena constitutus agnovit, quem in
regno positus antea non quaesivit. Profuit afflictio
desperato, et correcta est in agnitione de stimulo
correctionis improbitas. Fuit vindicta illa mentis
perditae medicina, et multum saluti contulit castigatio,
quae ideo verberavit impium, ut Deo faceret
acceptum, quem diabolus per impotentiam fecerat
alienum: et animae sanitati profuit, quod inflictum
fuerat vanitati. Hoc scripturae dominicae fides admittit:
Et locutus est, inquit, Dominus adversum Manassen
et adversum populum, et non audierunt: et
induxit super illos Dominus principes virtutum Assyriorum,
et comprehenderunt Manassen, et alligaverunt
eum vinculis et compedibus, et adduxerunt
eum in Babyloniam. Et mox afflictus quaesivit Dominum
Deum suum, et humiliatus est nimis ante
faciem Dei patrum suorum, et oravit ad Deum, et
exaudivit illum Dominus, et revocavit illum in Hierusalem,
in regnum ejus. Et cognovit Manasses quia
Dominus ipse est Deus. Ecce quantum repentinae
lamentationis ex corde converso peccatum suum flevit
et diluit, et lacrymis tersit, quod nefas infecerat.
Oravit tamen conscius reatus sui; et veniam meruit
satisfactione mercari: usque adeo ut illa sacra quae
dudum profani actus contaminatione polluerat, in
pristinum restitueret veneramen, et in cultum timoris
Dei cuncta reponeret. Consummatione conversi
impletum est propheticum illud divini oris oraculum: Cum conversus fueris et ingemueris, tunc salvaberis
[(Isai. XXX, 25)]
.
CAPUT XVI.--
Sed quid ego eorum regum faciam
mentionem, quos electi generis origo laudabilis
non sinebat ab urbe sacrae religionis pessima
persuasione discedere: cum Nabuchodonosor ille
feralis et alienigena principalis divina animadversione
multatus sit; ut per emendationem vindictae
cogeretur agnoscere, quem sacrilegiis ausus fuerat
abnegasse, et virtutibus eum crederet, quem per
ferociam spiritus ante nescisset: usque adeo ut qui
elatus spiritus pervicaci Deum se non timuerat antea
praedicari, non auderet postmodum super ejus incomparabili
majestate mentiri; cum ingenti in se
facti admiratione correctus, non desiit solum Deum
verum ex toto corde, decretisque praeconantibus
confiteri? Sed si male tibi conscius revereris orare,
habes magisterium publicani; etsi suspectum geris,
ne cum pro peccatis tuis oraveris, non merearis audiri.
Ingressus ille templum fuerat peccatorum mole
decurvata cervice, et oculorum palpebris gravi
morbo iniquitatis compresis, coelum non audebat
aspicere: retro gradum timidus revocat, et extremum