PL 17, col. 990

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

se non tam loco, quam judicio conscientiae
sistit: nec ad supplicandum irreverenter pedem incitat
promptus audacia, sed vestigiis modum subtrahit;
publicans verecundiam reum pectus percussum
crebro commemorat, et cor conscium pugni
admonitione contundit. Audiebantur oris ejus non
verba, sed gemitus; et quinque tantum sermonibus
celebrata est tota confessio. Hoc Dominus in Evangelio
manifestat, homines duos ascendisse in templum
adorare: unus erat pharisaeus, et alter publicanus:
pharisaeus autem cum stetisset, talia apud se
precabatur dicens: Deus, gratias ago tibi; quia non
sum sicut caeteri homines injusti, raptores, adulteri:
quomodo et publicanus iste. Jejuno bis in sabbato,
decimas do omnium, quae possideo. Publicanus autem

de longe stabat, et neque oculos in coelum volebat
levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus
propitius esto mihi peccatori [(Luc. XVIII, 11 et seq.)]
.
Sed adverte quid de inspectore cordis exegerit reverens
supplicatio: verecundia mercede munifica sensit
Deum, quem cupiebat habere propitium. Et statim
meruit justificari verecundia, quae probata est in
humilitate confessa, Domino dicente: Dico vobis,
descendit hic justificatus in domum suam, magis quam
ille pharisaeus; quia omnis qui se exaltaverit, humiliabitur:
et qui se humiliaverit, exaltabitur [(Ibid., 14)]
.
CAPUT XVII.--
Ubi deinde ponis exemplum mulieris
illius peccatricis, quae crimina sua non verbis
visa est exposuisse, sed lacrymis, cujus cum orando
tacuerit lingua, poenitentiae officio confessa est

conscientia. In domo namque pharisaei cujusdam
Dominus recumbebat, et praeparaverat velut homini
temporaneum invitato ille convivium. Hoc reperiens
mulier prostituta, pharisaei domum audacter
ingreditur, atque ad pedes Domini recumbentis
assistit, lavat lacrymis sancta vestigia, capillis
extergit, osculatur incessabiliter plantas, et pretioso
pedes madefacit unguento, atque omnibus pene
membris quibus ante peccaverat, 599 scelerum
suorum maculas expiabat. Tunc Dominus apud quem
ossa nostra discreta sunt, propheta dicente: Omnia
ossa mea dicent, Domine, quis similis tibi [(Psal.
XXXIV, 10)]
? obtrectantis pharisaei murmur obverberat,
occultam mulieris cogitationem, sed manifestam
fidem admirabili probatione collaudat, et

praefert apparatibus invitantis confitentis obsequium,
magis delectatus mulieris facto, quam prandio, cui
plus fuit conversione delectari, quam pasci; ut qui
cibi desiderio minime ducebatur, confessionis epulis
pasceretur: Vides, inquit, hanc mulierem? Intravi
in domum tuam, osculum mihi, et aquam pedibus
meis non dedisti: haec autem ex quo intravit, non cessavit
osculari pedes meos. Oleo caput meum non
unxisti, haec autem unguento unxit pedes meos. Propter
quod dico tibi, remittuntur ei peccata multa, quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.