PL 17, col. 991

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

dilexit multum. Et conversus ad mulierem dixit: Dimissa
sunt tibi peccata tua [(Luc. VII, 45 et seq.)]
. Parvum est
hoc? Postmodum autem vide quid audiat: Filia,
fides tua te salvam fecit, vade in pace. Dudum peccatrix,
absoluta mox filia, et in Domini pace confestim
absoluta dimittitur, quae suorum bello criminum
vastabatur. Hoc est illud propheticum oraculum: Cum conversus fueris et ingemueris, tunc salvaberis;
et: Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris [(Isai.
XLIII, 26)]
. Cum ergo tot ac talibus documentis
agnoscas delectari poenitentiae sacrificio, nec contriti
cordis et humiliati spiritus apud pium judicem verearis
perire mercedem, Scriptura dicente: Sacrificium
Deo spiritus contribulatus, cor contritum et
humiliatum Deus non spernit [(Psal. L, 19)] ; cur

non de profundo luxuriae, et de mundanae voluptatis
gurgite festinas emergere, atque ad poenitentiae officia
capessenda ex temulentis actibus respirare? Nec
putes quod te ab ipso elongaveris, ideo aurem tibi
ejus occludi: mox ut pulsaveris, fores aperiet, et in
septa cortis suae miserandum miseratus includet:
tantum est ut doloris tui quarela flectatur! Quanto
tu procul abscesseras, tanto celerius proximabit,
propheta dicente: Proximus est Deus tribulatis corde,
et humiles spiritu salvos faciet [(Psal. XXXIII, 19)]
. De
quibus Daminus in Evangelio: Beati, inquit, plangentes,
quia ipsi consolabuntur [(Matth. V, 4)]
.
CAPUT XVIII.--
Sed aspera tibi fortassis videtur
post voluptates saeculi poenitentia. Verum est, sentio
valetudinis tuae vitium, video animi tui morbum:

sed si curari desideras, medelae impetum non attendas,
nec expavescas remedium; cum admoverit tuo
vulneri ferramentum, celerior cura sectionis efficitur.
Nam pessime sedulitas medendi palpatur, cum non
continuo suppurata labes abscinditur. Amarus est
gustus antidoti, sed vitale ac salutare est, quod est
faucibus insuave. Curat nos Dominus non ut exteros,
extraneos sibi servat quoscumque sanaverit delinquentes.
Omni hora, omni die in curandis intentus,
nec retardatur tempore, nec ullis morarum obstaculis
impeditur. Plane tunc ejus virtus impeditur,
cum non inventus fuerit, qui curetur; vacet enim necesse
est beneficium Domini, cum non exstat, cui
debeat misereri. Aspera est castigatio poenitentiae,
sed lenior efficitur, si modus culpae tractetur. Jampridem

te mundialis pompae oblectabat ambitio, et in
servum te sibi dominatus saeculi vindicabat, nunc in
luxuria remissum, nunc in vinolentia demersum. Hi
te modo exercitio aleonis intentum viderunt, alii ad
ganeandum, alii in scortum projectum, isti lupanaribus
mancipatum, unguentis oblitum, aromatibus
delibutum, et peregrinis cernebant oculis infectum.
Splendebas vestibus, auro fulgebas, gemmis et pretiosissimis
margaritis ornabaris. Vicem ergo vici
restitue, et sero saltem compensationem temporum
temporibus redde: reciprocam vitam tuam in utroque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.