PL 17, col. 993

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

et verbis explicat, quod corde ruminaverat: Pater,
inquit, peccavi in coelum et coram te, jam non sum
dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis
tuis [(Luc. XV, 21)]
. Placatus itaque pater precibus
confitentis, stolam primam mandat afferri, et
statim nudum praecipit amisso nuper indumento
vestiri. Dare jubet et annulum, symboli reparat sigillum,
pedes includit munimine praeceptorum, et in
reparatione ejus mactari jubet vitulum saginatum,
hoc est, pro reconciliato offerri imperat gratissimum
sacrificium, quod esset acceptum et coelo et exercitibus
Angelorum. Erexerat in germani odium fratris
severior pertinacia, exprobrans crimina recepti major
filius contradicit. Mandatum non revocatur, pietas
patris non mutatur, frater ejus asseritur, filius

nuncupatur: et plenum patris in se provocavit affectum,
qui perfectum habuit in poenitendo consilium.
Jucundatus, inquit, sum et gavisus; quia hic frater
tuus mortuus fuerat, et revixit; perierat, et inventus est [(Ibid., 24)]
.
Vides ergo converso filio stolam pristinam
poenitentiae mercimonio restitutam, et votis
omnibus celebrasse patrem reditum confitentis. Patrimonium
enim perditum baptismi insinuat sacramentum,
in quo sunt cuncta aedificia coelestium constituta
regnorum. Hoc ille filius, hoc est, fidelis
christianus libertatem patris indeptus, libidinis ac
luxuriae contagione perdiderat, et longe a Deo suo
positus, probrosis se actibus tota foeditate polluerat,
ac diabolo mancipatus, cui se perditissima conversatione
dediderat, porcorum, hoc est, immundorum

spirituum coepit exercere pasturam, quorum cum non
permitteretur cibo depasci; quia per carnis obtentum
daemoniacis non poterat siliquis ingurgitari, utrobique
desertus, et undique destitutus, bonae frugis inopia
defessus desudabat. Sed reversus, omne illico
quo fuerat privatus, accepit, et in concordiam patris
reputata substantia prioris possessionis remansit.
Revertere ergo et tu, frater, revertere, et ex mortuo
revivisce, et ex perdito reparare.
CAPUT XX.--
Quaerit ovem suam bonus pastor
errantem, et amplius de inventa, quam de non perdita
gratulatur. Humeris revehit ipsam, in gregis sui
consortio reponit, ipsam diversorio priscae securitatis
includit: nec attendit relictarum numerum, qui quaerebat
ex reparatione unius perditae complesse integrum

centenarium. Drachmam perditam mulier vehementer
inquirit, lucernam accendit, domum scopis
emundat, et charas pariter ac vicinas invitat ad gaudium
inventae drachmae. Et putat aliquis Deum non
laetari de reparatione conversi, cum parabolam videat
specialiter in personam poenitentis aptari? ipso dicente: Dico vobis, sic erit gaudium coram angelis Dei
super uno peccatore poenitentiam agente
[(Ibid., 10)]
.
Animadverte tandem sententiam illam Domini singularem,
qua dixit: Non est opus sanis medicus, sed
male habentibus; non enim veni vocare justos, sed peccatores
ad poenitentiam [(Matth. IX, 12)]
. Vocat ergo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.