PL 17, col. 994

De poenitentia (Auctor incertus), J. P. Migne

Dominus ad poenitentiam peccatores, et optat medicus
noster languidis magis prodesse, quam sanis. Sed
non ideo justos praeterit, quia peccatores adsciscit:
nam justorum vita divina vocatio est, sicut nonaginta
et novem oves in montibus dereliquit, qui unam erraticam
requisivit; illis debitum reddens justitiae
praemium, istis beneficium misericordiae collaturus.
Hoc Apostolus probat dicens: Ei autem qui non operatur,
et credit in eum, qui justificat impium, accepta
est fides ejus in justitia secundum propositum gratiae
Dei [(Rom. IV, 5)]
. Denique Dominum audi quibus jaculis
in Evangelio feriat corda peccantium, et intelliges
quanti fecerit poenitentiae sacramentum. Aderant
autem, inquit, qui ei nuntiarent de Galilaeis, quorum
Pilatus sanguinem miscuit cum sacrificiis eorum. Tunc

dicit illis Jesus: Putatis quia isti Galilaei prae omnibus
Galilaeis fuerint peccatores, quia talia passi sunt? Dico
vobis, nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis [(Luc. XIII, 3, et seq.)]
.
Aut illi decem et octo super
quos cecidit turris in Siloe, et occidit eos, putatis
quia prae caeteris peccatores fuerint, qui habitabant
Hierusalem? Dico vobis, nisi poenitentiam egeritis,
omnes similiter peribitis. Et subjecit ad probationem
rei comparationis exemplum, ficulneae arboris faciens
mentionem, quae fructu sterilis et infrugifera jubetur
abscindi: sed interventu coloni interitum differri
permittitur, donec congruis circumfossa culturis,
adhibito cophino stercoris, ad proferendos fructus
poenitentiae differatur. Porro si arbor quae generis sui
fructum nullum edidit, ante tempus praecepta est amputari

quali jam ferramento truncanda, vel securi
caedenda est, quae vepribus obsita, et spinis alienigenis
constipata, nullam habuit in sui restauratione
culturam? Nam exemplum arboris similitudo est hominis
fidelis, qui fidei suae fructu jejunus, nihil quod
ad futurae spei lucrum proficeret, cogitavit; plantata
enim in vinea fuerat, quae vinea specialiter designat
Ecclesiam, in qua arbor fuerat illa plantata: sed cultor
hujus vineae illius sacerdotis persona videtur exprimi,
qui scrobem infructuosi plantarii cultura
dominicorum exerceat praeceptorum: et stercoris
cophino poenitentiae designatur officium. Quod si inveniri
in ea fructus post dilationem temporis omnino
non posset. convulsa in futuro radicitus exaresceret,
hoc est, futuro abscissa judicio tamquam ligni inutilis

abjecta materies, pabulum effecta aeterni ignis arderet;
quamquam hoc et de Christo possit et de
plebe Judaica subaudiri.
CAPUT XXI.--
Credo tuis sensibus his probationibus,
quae studio de infirmis ingenti ad erigendum
animum tuum suscitandumque protulimus, satis
abundeque claruisse, ita Deum misericordiae fontem
nolle interitum peccantium, sed flagitiosum magis
habere correctum; ut quantae numerantur offensae,
tanta sit actio poenitentiae. Non desperet reditus sui
reformationem celerem, qui audiat ipsum Dominum
peccatori poenitentiam suadentem. Hoc expressius

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.