PL 170, col. 1313

Vita S. Norberti (Auctor incertus), J. P. Migne

si quis prius vos edocuisset, ut faciles inventi estis
ad perditionem, sic faciliores inveniremini ad capiendam
salutem. » Audientes igitur quidam verbum,
et videntes opera quae sequebantur, compuncti
reverentes, viri et mulieres, corpus Dominicum,
quod in cistis vel in foraminibus per decem aut
quindecim aut quamplures annos reposuerant, referebant.
Quis non stupeat super hoc facinus detestabile?
quis dicat, memoriae et posteris non esse
commendandum, quod et seductor pessimus hanc
gentem fraudulenter seduxerit; et pius praedicator
Norbertus per se, et per suos, ad viam veritatis et
justitiae reduxit? Supervacua judicari potest ab audientibus
haec narratio; sed ad subsequens transitus
evidens haberi non potest, nisi hoc aliquando doceat

praecedentis operis attestatio.
CAPUT XIV. Daemones saepius repulsi. Lupi cicurati.
81.
[CAP. XXXVII.] Inter caetera praetereundum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.