PL 170, col. 1312

Vita S. Norberti (Auctor incertus), J. P. Migne

ejus sequeretur, apparere. Cum pretioso apparatu,
in vestibus deauratis, triplici funiculo crinibus intortis
et auriphrygii ligamine triplicatis incedebat; et
verbis persuasibilibus magnisque conviviorum apparatibus
benevolentiam eorum ad seducendos eos
exhauriebat. Res mira et stupenda! Balneum suum
bibebant, et reliquiarum loco asportantes recondebant.
Et cum filias in matrum praesentia, sponsasque
maritis videntibus corrumperet, opus spirituale
esse asserebat, intantum ut infelicem se diceret
quae huic conjunctioni nefariae misceri non meruisset.
Haec turpissima et detestanda seductionis exsecratio,
etiam post mortem ipsius haeretici exstirpari
nullatenus potuit; quamvis duodecim clericorum
congregatio ab episcopo, ad subsidium sacerdotis qui

solus erat in ecclesia Sancti Michaelis, ibidem poneretur.
80.
Tunc vero clerici, charitate suadente, et hac
evidenti necessitate cogente, Patri Norberto et fratribus
ejus, per manus episcopi hanc eamdem
ecclesiam cum aliquibus redditibus dederunt, confidentes
quod Deus meritis ipsius et fratrum suorum,
mortiferae pestis auferret saevitiam, et tenebris ignorantiae
depulsis, lumen veritatis repararet. Suscepta
igitur est ecclesia, et clerici in eodem oppido alia
sibi aedificaverunt, quae utraeque manent usque in
hodiernum diem, Dei servitio mancipatae. At Pater
Norbertus, peritis fratribus impositis, qui mortifero
vulneri vitale medicamentum apponerent, coeperunt
et ipsi seminare verbum Dei, et eloquia quam dulcia

faucibus eorum super mel et favum propinare, infirmis
pulmentum dulce ministrantes, et debilibus
panem, qui cor hominis confirmat et vitam praestat
aeternam, annuntiantes. Aiebat enim: « Fratres, ne
miremini, et ne timeatis: vos per ignorantiam secuti
estis mendacium, veritatem esse existimantes; quam

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.