PL 170, col. 1311
Vita S. Norberti (Auctor incertus), J. P. Migne
recesserunt ab eo, coepit arreptus ille multo nequius
stridere et furere quam prius fecisset. In crastinum
autem homo Dei ad eum reversus est; et in conspectu
innumerae plebis, quasi ad spectaculum stantis,
sanus per Dei gratiam redditus est aeger, et ad domum
propriam cum omni sensus integritate reversus.
79.
[CAP. XXXVI.] Haec de daemoniaco isto per
excessum dicta sunt, ut ea quae facta sunt, prout
fieri potest, suo ordine et loco disserantur. Non est
enim praetereundum quare vocatus fuerit ad suscipiendam
Antwerpiensem ecclesiam. Erat siquidem
et est Antwerpiae locus, oppidum amplissimum et
populosum, in quo unus erat tantum sacerdos, qui
curam totius populi ibidem commorantis habebat
regere; sed prae nimia multitudine et frequenti negligentia
non poterat, nec credebatur ei, eo quod et
ipse, quasi in conjugio et copula carnali, neptem
suam in linea tertia manifeste sociam sui sceleris
fecerat. Ob hanc causam populus ille, quasi grex
sine pastore, in multis errorum vanitatibus deviabat.
Unde contigit ut haereticus quidam, mirae subtilitatis
et versutiae seductor, Tanchelinus nomine,
ibi adveniens, in eadem gente suae seductionis
locum inveniret. Erat denique omnium
hominum sceleratissimus, et Dei et omnium sacramentorum
ejus inimicus, et totius religionis et Christianae
fidei contrarius, intantum ut obsequium
episcoporum et sacerdotum nihil esse diceret, et
sacrosancti corporis et sanguinis Domini nostri Jesu
Christi perceptionem, ad salutem perpetuam prodesse
denegaret; et populum illum, cui jam per multa
tempora veritas horum nuntiata non fuerat, in eumdem
errorem induceret. Credebant ei, et sequebantur
eum circiter tria millia pugnatorum; nec erat dux
aut episcopus, vel quilibet princeps, qui auderet ei
resistere vel occurrere, nec ante eum, nisi sectam