PL 170, col. 876

Vita Chounradi (Udascalcus Augustanus S. Ulrici), J. P. Migne

et longum ducatur omne periculosum. In se
tandem aliquando reversus, domum regreditur, nuditatis
suae necdum memor. Ut genitus tamen recognitus,
genitorum suscipitur amplexibus.
Crastina illuxit dies, et velut emersus ab inferis,
irruenti turba vallatur ut alterius seculi nuntius;
quid secum ageretur, qualiter evaserit, percunctatur.
Alter igitur salvationis modus, non minima inquisitione
facta, ignoratur, nisi qui fide omnium
concordanti verissimus probatur, quod nimirum
illius meritis sit liberatus, cujus fuerit, mortalium
destitutus auxiliis, singulariter commendatus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.