PL 170, col. 14

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

LVI), » videlicet quia Pilato judicante illum dimitti,
« firmaverunt sibi sermonem nequam [(Psal. LXIII)] , »
pertinaciter clamando: « Crucifige, crucifige [(Joan.
XIX)] . » Et Spiritus sanctus, qui in remissionem peccatorum
non fuerat datus, antequam Jesus esset
glorificatus, super nascentem Ecclesiam in igneis
linguis effusus est, et est impletum discipulis promissum
Domini dicentis: « Vos autem baptizabimini
Spiritu sancto non post multos hos dies [(Act. I)] . »
CAPUT IV. De sexta.
Hora sexta Christus Dominus propter nos in cruce
exaltatus est, ut ad se omnia traheret, et exstincto
modico lumine Judaeorum, de quo ipsa lux vera
dixerat: « Adhuc modicum lumen in vobis est,

currite dum lumen vitae habetis, ut non tenebrae vos
comprehendant [(Joan. XII)] . » Corporalibus quoque
super terram irruentibus tenebris, lumen verum
transivit ad illuminationem gentium.
CAPUT V. De nona.
Nona quoque hora, jure in laudem Dei clamamus,
quando « clamans » Dominus « Jesus voce magna emisit
spiritum, » latrone admisso in paradisum [(Matth.
XXVII; Luc. XXII; Marc. XV)] , et venia, quamvis sero,
veraciter poenitentibus et confitentibus dedicata, et
rescisso velo legis et prophetarum, coepimus revelata
facie contemplari gloriam Domini. Tunc etiam
latere ejus perforato formandae Ecclesiae profluxerunt
elementa [sacramenta], sanguis quo redimimur,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.