PL 170, col. 13

De divinis officiis (Rupertus Tuitiensis), J. P. Migne

de his quoque sentiendum est. Nam qui mysteria vel signa Ecclesiae fideliter et pie frequentant, quamvis causas
eorum scire non potuerint, non tamen sine fructu sunt. Ideo quippe haec instituta sunt, ut miro modo secreta
Dei, quae a paucis possunt intelligi, pene ab omnibus possint agi. Nunquid quia in operando soli vident oculi.
caetera membra, quae non vident et tamen operantur, sine fructu sunt? Sed unumquodque membrum suam
dignitatem habet. Praeeminent autem oculi, qui caetera ducunt et dirigunt; igitur sacramentorum omnium
opificem invoco Spiritum sanctum, ut qua per sanctos Patres haec ordinavit, eadem mihi secundum sensum et
auctoritatem Scripturarum, aperire dignetur gratia. Visum est autem hoc opusculum sic ordinari, ut primum
ea quae pene quotidiana sunt, deinde quae certis temporibus et causis variantur, digeram, ipso adjuvante Christo,
cujus pio sanguine universa terra purpurata est, cujus victoriis coelum floret, cujus mysteriis tempora insignita
sunt, cujus memoria dies et horae ornatae sunt. Illud a bonis omnibus hujusce studii meritum vel dignitas
impetrare debebit, ut, quamvis vetus cum suavitate vinum bibere assueti sint, nostra tamen musta despuenda
non judicent. Neque enim auctoritati veterum quidquam detrahimus. Ammalarii scilicet et aliorum, si qui forte
scripserunt de hujusmodi, sed licuit, semperque licebit cuique dicere salva fide, quod senserit. Primum quidem
quotidianum nostrae servitutis pensum, videlicet septem diei horae, quas canonicas, id est regulares dicimus,
unde causas institutionis acceperint, jam dicendum est.
LIBER PRIMUS.

7
CAPUT PRIMUM. De horis canonicis.

Septem canonicas horas diei non licet a quoquam,
qui in conspectu Dei vacuus et ingratus apparere
nolit, negligenter praeteriri. Hae siquidem Creatori
nostro deferunt laudes, et pro certis ac magnis ejus
beneficiis quasi vecitgales sunt gratiarum actiones.
Sol namque verus et dies aeternus Christus, duodecim
habens horas spirituales, et sempiterne secum
stantes, has septem horas temporaliter currentes
clarissimis misericordiae suae radiis illustravit atque
dedicavit. Singularum rationes de thesauro Scripturarum
proferemus.
CAPUT II. De prima.
Prima hora Creatori nostro laudes referre debemus,
ante omnem curam corporis, qua scilicet hora
Dominus noster jam consputus et illusus, atque
alapis caesus, et adhuc opprobriis saturandus Pilato
propter nos ligatus astitit [(Matth. XXVII)] . Itemque,
redivivus stans in littore, cum in captura piscium,
a quibus retia rupta non sunt, significasset Ecclesiam,
qualis futura est in resurrectione mortuorum,
mellitum cum septem discipulis celebravit convivium [(Joan. XXI)] .
Quia ergo primum quaerendum est regnum
Dei, et caetera adjicientur nobis [(Matth. VI)] ;
et in lege jubet Dominus omne sibi primitivum offerri [(Exod. XIII, XXIII)] ,
primum offeramus horam diei
nostro Redemptori, et quaeramus regnum ejus, « qui
passus est propter delicta nostra, et resurrexit propter

justificationem nostram [(Rom. IV)] . »
CAPUT III. De tertia.
Hora tertia duplici ratione splendet insignis.
Namque hac hora Dominus Jesus spinis coronatus,
et linguis Judaeorum crucifixus est [(Matth. XXVII)] ,
juxta illud: « Filii hominum, dentes eorum arma
et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Psal.

aqua qua abluimur [(Joan. XIX)] .
8
CAPUT VI. De matutina et vespertina synaxi.
Vespertinae atque matutinae laudis sacrificium magnis
est nobis sacramentis dedicatum. Omitto quod
in umbra veteris Instrumenti, mane et vespere jugiter
offerebatur holocaustum, de quo dicit lex: « Sacrificium
est Domino in odorem suavitatis oblatione

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.